Roman numeral 10000 CC DD.svg

Petasus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mercurius petasatus et miles iunior, crater Graecus circa 380-370 a.C.n. factus.
Mulier floribus petasata. Pictura a Petro Augusto Renoir facta (1889).

Petasus (a Graeco πέτασος[1]) est vestimentorum genus, capitis tegmen. saepius duas partes habens, primam apicem formae hemisphaericae vel alius, quod caput ipsum tegit, et secundam alas (vel margines) tenuiores vel latiores, quae hominem a sole vel a pluvia niveque defendunt.

Antiquitus pastores et viatores, iter longum facientes, petasos gerebant, qua de causa et Mercurius viatorum patronus petasatus figuratur.

Sunt permulta petasorum genera, exempli gratia

Oetsius, homo conglaciatus vulgo appellatus, qui inter annos 3400 et 3100 a.C.n. in vita erat, petasum ex cute ursina factum mortuus gerebat.[2][3][4]  

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De verbo πετάννυμι 'extendere, pandere' derivatum est.
  2. Nicholas Davis, "It becometh the iceman: clothing study reveals stylish secrets of leather-loving ancient," The Guardian, 30 Augusti 2016. Editio interretialis. Archivum.
  3. Romey, Kristin (18 Augusti 2016). "Here's What the Iceman Was Wearing When He Died 5,300 Years Ago". National Geographic .
  4. O’Sullivan, Niall J.; Teasdale, Matthew D.; Mattiangeli, Valeria; Maixner, Frank; Pinhasi, Ron; Bradley, Daniel G.; Zink, Albert (18 Augusti 2016). "A whole mitochondria analysis of the Tyrolean Iceman's leather provides insights into the animal sources of Copper Age clothing" (en). Scientific Reports 6: 31279 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Snyder, Jeffrey B. 1997Stetson Hats and the John B. Stetson Company 1865–1970. Atglen: Schiffer. ISBN 0-7643-0211-6.
  • Walford, Jonathan. 2012 "History of Hats for Women." Vintage Fashion Guild, 19 Martii 2012. Kickshaw Productions. Editio interretialis.

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis