Stratum ozontis

Stratum ozontis,[1] vel ozonosphaera,[2][3][4] est regio stratosphaerae Telluris, altitudine inter quindecim et 35 chiliometra,[5] quae maiorem partem radiationis ultraviolaceae ex sole absorbet. Ex accumulatione ozoni (O3) maiore quam in aliis regionibus atmosphaerae constat, quamvis talis pars cum aliis gasibus comparata sit etiamtunc parva (10 partes per decies centenas milias – comparetur cum parte oxygenii biatomici O2 quam animalia respirant, 21%). At stratum ozontis organismos in tellure viventes a radiatione ultraviolacea tuetur et vitae necessarium videtur.
De foramine in strato ozontis
[recensere | fontem recensere]Ozon in atmosphaera elata quae vulgo stratosphaera appellatur formatur cum radii UV a sole emissi moleculas dioxygenii (O2) percutiunt atque eas secant in duos atomos. Tum atomus O singularis, quod radicale est duos electrones impares praebens, celeriter cum O2 reagit quocum O3 format. Stratum ozontis fit a quo omnes organismi in tellure viventes a radiatione ultraviolacea proteguntur: nam cum radii solis ozonum rursus secant in O et O2 multa energia periculosa absorbetur. Et atomi O rursus ozonum redintegrant ita ut in naturalibus conditionibus quantitas ozoni stabilis maneat etiamsi secundum anni tempora fluctuatur.
Ab anno 1970 investigatores docere coeperunt substantias nonnullas ex industria humana enatas, imprimis nitrogenii oxida aëroplanis emissa[6] et chlorofluori carbonida (CFC)[7] ozon delere. Nam si radicale chemicum O cum alia molecula quam dioxygenio cohaeret e cyclo ozontis exiit, eo magis quod chlorus catalytice agit. Et anno 1985 magnum foramen in strato ozontis renuntiatum est super antarctica, quod vitae terrestri exitium minabatur[8]. Anno 1987 Protocollum Montis Regii nunc a 197 (hoc est paene universis) civitatibus ratum substantiarum CFC prohibitionem iubebat: quod protocollum generi humano fortasse saluti fuit[9]. Certe abhinc foramen minui et status ozontis meliorari videntur. Anno 1995 Paulus Iosephus Crutzen, Marius Iosephus Molina[10] et Franciscus Sherwood Rowland simul praemio Nobeliano honorati sunt ob eorum studia de ozonte.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nicolai Gross Vocabula geographica.
- ↑ Cf. “.envr ozone layer” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 252 [PDF].
- ↑ Latinitas, "Commentarii linguae Latinae excolendae provehendaeque," vol. 28-29 (1980), p. 58.
- ↑ Vel fortasse orbis ozonicus et tabulatum? ozoniferum.
- ↑ "Science: Ozone Basics.".
- ↑ Crutzen (1970).
- ↑ Molina et Rowland (1974).
- ↑ J. Shanklin (2010).
- ↑ L’interdiction des CFC a permis à la planète de ne pas devenir une « terre brûlée, Forbes, 2021.
- ↑ MIT News.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Colin Baird et Michael Cann, "Stratosperic chemistry: the ozone layer" in Environmental chemistry, ed. quinta, 2012: cap.2. Hic capitis summarium habes.
- Paul J. Crutzen, "The influence of nitrogen oxides on the atmospheric ozone content", Quaterly Journal of the Royal Meteorological Society, 1970: 320-325
- Marius Iosephus Molina et Franciscus Sherwood Rowland, "Stratospheric sink for chlorofluoromethanes: chlorine atom-catalysed destruction of ozone", Nature, 1974: 810-2
- F. Sherwood Rowland, "Chlorofluorocarbons and the Depletion of Stratospheric Ozone", American Scientist, 1989: 36-45
- Jonathan Shanklin , "Reflections on the ozone hole", Nature, 2010(465): 34–35
