Roman numeral 10000 CC DD.svg

Stendhal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Stendhal
Res apud Vicidata repertae:
Stendhal: imago
Nativitas: 23 Ianuarii 1783; Gratianopolis
Obitus: 23 Martii 1842; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Marie-Henri Beyle

Officium

Officium: Q21694612
Munus: scriptor, autobiographus, diarist, biographus, mythistoricus

Consociatio

Religio: atheismus

Familia

Genitores: Chérubin Beyle; Henriette Gagnon

Memoria

Laurae: Knight of the Legion of Honour
Sepultura: Los Conucos

Maria Henricus Beyle (Francogallice Marie-Henri Beyle), falso nomine Stendhal[1][2] latissime notus (natus Gratianopoli in Francia die 23 Ianuarii 1783; mortuus Lutetiae die 23 Martii 1842), fuit scriptor Francicus, cuius mythistoriae romanticae maxime notae Le rouge et le noir ('Ruber et niger', 1830) et La Chartreuse de Parme ('Tabularium Parmense', 1839) sunt. Magni aestimatur propter profundam psychologiae personarum fictionalium enodationem, atque unus et princeps ex exercitatoribus realismi in studiis litterarum universe habetur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Le rouge et le noir. (Chronica saeculi XIX!); editio anni 1854.
Cippus Lutetiae cum inscriptione Italice scrisse - amò - visse.

Adulescentiam actuose peregit: filius iuristae ab iesuita privatim eruditus est antequam scholam centralem Gratianopolitanam frequentavit. Rusticas angustias relicturus Lutetiam petivit et pro Napoleone Bonaparte pugnabat. Quamvis vitam militarem non horreret copias deseruit et anno 1802 Lutetiam recoluit. Crumina aegrotante iterum stipendia meruit; diplomaticis missionibus mandatus in Germania (e.g. Brunsvici) et Austria erat. Anno 1812, in Russia pugnabat, et auditor in consilio publico creatus est; Napoleone superato, Mediolanum iit, litteris scribendis de pictura et de itinerariis suis. Observationibus de historia artis etiam privata implectebat. Italia ei terra praelata fiebat.

Anno 1812 Austriaci, qui tunc in septentrione Italiae sedebant, eum auxilii pro Italis seditiosis accusaverunt. Lutetiam reversus circulos intellectuales visitavit, de quo in pugillaribus et in opere Armance (1827) vestigia inveniri possunt. In autobiographia etiam notiones inauditas de matrimonio, de partibus feminarum in societate, de politica, de moralitate extendit. In aestheticis quaestionibus comparativis Ioannem Racine contra Shakesperium posuit.

Rebus novis Iuliis finitis legatus ad Tergeste et Centumcellas nominatus est.

Creationes[recensere | fontem recensere]

Opera magna sunt mythistoriae Armance (1827), Le Rouge et le Noir (1831) et La Chartreuse de Parme (1839), ubi multa ingeniosa quoad personarum descriptionem, genus scribendi acutum, facetias inveniuntur. Argumentum apud Le rouge et le noir: Iulianus Sorel, puer noërus et bicors origine pagana, cursum honorem sive in exercitu sive in ecclesia petit. Sed vane felicitatem iuxta moralitatem (quam Stendhal termino technico Beylismum nominavit) quaeritat et denique de societate desperat. Et apud La Chartreuse de Parme: Fabricius del Dongo, nobilis iuvenis, in insidiis politicis Ducatus Parmensis laqueatur. Ambobus in operibus, heroes animosi acresque arrogantia necessaria commodum suum apisci temptant.

Affectatio et mores boni, qui in dubio ponuntur, a nonnullis autem critica(ba)ntur.[3] Ecce opera altera maioris momenti: Lettres écrites de Vienne sur Haydn, etc. (1814, sub pseudonymo A. C. Bombet); Histoire de la peintureen Italie (1817); De l'amour (1822); Racine et Shakespeare (1823). Post mortem edita sunt opera haec: Nouvelles inédites (1853); Romans et nouvelles (1854); Correspondance inédite (1855); Vie de Henri Brulard (autobiographia celata, 1890: de vita eius discimus etiam apud Journal, 1888, Souvenirs d'égotisme, 1892.[4], »Lucien Leuwen«, 1855); porro Oeuvres posthumes: Napoléon etc. (1881) et Lettres intimes (1892). Mythistoria Lamiel de viragine quadam emancipata terminari non iam potuit.

Prosper Mérimée, eius discipulus maximi momenti, eum elegantia superare videtur. Successum maximum fabulae Milesiae demum post mortem auctoris habebant; et naturalistae (e.g. Aemilius Zola) et auctores psychologici (e.g. Paulus Bourget) eum antecessorem suum laudaverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quod pseudonymum ex Stendalia appellatur, ubi natus est Ioannes Ioachim Winckelmann, quem Stendhal magni aestimabat.
  2. De nominis pronuntiatione, vide Stirling Haig, Stendhal: The Red and the Black et Literaturblatt für germanische und romanische Philologie 57–58: 175.
  3. Recensio positiva ab Honorato de Balzac anno 1840 scripta Henricum Beyle statim auctorem publice honorandum fecit!
  4. Terminus validus egotismi e lingua Anglica depromptus revelat auctorem de se paulo incertum facturus quasi "actum confessionalem publicum cum stilo in manu."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jonathan Keates, Stendhal. Londinii: Sinclair Stevenson, 1994.
  • Robert Alter: Stendhal. Eine Biographie. Rowohlt, Reinbek 1992, ISBN 3-499-13024-6.
  • H. Chobaut und L. Royer: La famille maternelle de Stendhal: Les Gagnon. Arthaud, Gratianopoli 1938.
  • Michel Crouzet: Stendhal ou Monsieur moi-même. Flammarion, Lutetiae 1990, ISBN 2-08-067923-6.
  • Béatrice Didier: Stendhal autobiographe. PUF, Lutetiae 1983, ISBN 2-13-038064-6.
  • Anna-Lisa Dieter: Eros – Wunde – Restauration. Stendhal und die Entstehung des Realismus. Fink, Paderbronnae 2019 (Periplous. Münchener Studien zur Literaturwissenschaft), ISBN 978-3-7705-6002-8.
  • Margit Ebersbach, Volker Ebersbach: Ich liebe, also bin ich: Stendhal. Ein biographischer Essay. Shaker Media, Aquisgrani 2017, ISBN 978-3-95631-587-9.
  • Klaus-Werner Haupt: Die zwei Federn des Johann Winckelmann. Oder: Wer sein Glück erkennt und nutzt, der ist es wert! Druckzone, Cotbusii, 2012, ISBN 978-3-00-038509-4.
  • Hazard, Paul.1950. Stendhal: wie er lebte, schrieb und liebte. Hamburgi: Hoffmann & Campe.
  • Mann, Heinrich. 1931. "Stendhal." In Geist und Tat: Franzosen von 1780 bis 1930. Commentarii. Berolini. (Nova editio: Fischer Taschenbuch, Francofurti 1997, ISBN 3-596-12860-9.)
  • Mattauch, Hans, ed. 1999. Stendhal: Zeugnisse aus und über Braunschweig (1806–1808). Biliveldae: Verlag für Regionalgeschichte. ISBN 3-89534-283-1.
  • Nerlich, Michael. 1993. Stendhal. Reinbek: Rowohlt. ISBN 3-499-50525-8.
  • Willms, Johannes. 2010. Stendhal. Monaci: Hanser. ISBN 978-3-446-23419-2.
  • Zweig, Stefan. 1928. Drei Dichter ihres Lebens: Casanova – Stendhal – Tolstoi. Die Baumeister der Welt, 3. Lipsiae: Insel. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stendhal spectant.