Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Naturalismus (philosophia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Naturalismus in philosophia est "notio vel fides solum leges viresque naturales (contra supernaturalia vel spiritualia) in mundo operantur."[1] Assectatores naturalismi, naturalistae appellati, asserunt leges naturales regulas quae structuras et mores universi naturalis regunt, et universum mutantem semper et ubique exitum harum legum esse.[2]

"Naturalismus in elementum ontologicum et elementum methodologicum mentis propria vi ac natura separari potest."[3][4] Vocabulum ontologia philosophicam naturae realitatis investigationem attingit. Nonnulli philosophi naturalismum materialismo aequiparant. Exempli gratia, Paulus Kurtz philosophus affirmat nos rationem naturae optime habere per principia materialia, inter quae sunt massa, energia, aliaeque proprietates physicae et chemicae a civitate scientifica agnitae.

Porro, hic sensus naturalismi asserit spiritum, deitates, manesque reales non esse, et nullum mentem in natura inveni posse. Talis absoluta naturalismi fides saepissime naturalismus metaphysicus appellatur.[5]

Theistae, pantheistis exceptis, qui credunt naturam et deum unam ac idem rem esse, notionem naturae omnis realitatis receptaculi repudiant. Secundum nonnullos theistas, leges naturales videri possunt secundarias deorum causas.

Willardus Van Orman Quine, Georgius Santayana, aliique philosophi saeculi vicensimi affirmabant successum naturalismi in scientia significavisse rationes scientificas etiam in philosophia adhiberi debere. Ergo traditur scientia et philosophia continuum constituere.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "idea or belief that only natural (as opposed to supernatural or spiritual) laws and forces operate in the world." Oxford English Dictionary Online Naturalism.
  2. Naturalism in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  3. Anglice: "Naturalism can intuitively be separated into an ontological and a methodological component."
  4. Papineau 2007.
  5. Kurtz 1998.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Audi, Robert. 1996. Naturalism. The Encyclopedia of Philosophy Supplement, ed. Donald M. Borchert, 372–374. Macmillan Reference.
  • Danto, Arthur C. 1967. Naturalism. In The Encyclopedia of Philosophy, ed. Paul Edwards, 448–450. Novi Eboraci: Macmillan et The Free Press.
  • De Caro, Mario, et David Macarthur, eds. 2004. Naturalism in Question. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • De Caro, Mario, et David Macarthur, eds. 2010. Naturalism and Normativity. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Espinoza, Miguel. 2014. Repenser le naturalisme. Lutetiae: L'Harmattan.
  • Kurtz, Paul. 1990. Philosophical Essays in Pragmatic Naturalism. Prometheus Books.
  • Kurtz, Paul. 1998. Darwin Re-Crucified: Why Are So Many Afraid of Naturalism? Free Inquiry 18(2).
  • Lacey, Alan R. 1995. Naturalism. In The Oxford Companion to Philosophy, ed. Ted Honderich, 604–606. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Lange, Friedrich Albert. 1925. The History of Materialism. Londinii: Kegan Paul, Trench, Trubner & Co. Ltd. ISBN 0415225256.
  • Macarthur, David. 2008. Quinean Naturalism in Question. Philo 11(1).
  • Papineau, David. 2007. Naturalism. Stanford Encyclopedia of Philosophy, 22 Februarii.
  • Post, John F. 1995. Naturalism. In The Cambridge Dictionary of Philosophy, ed. Robert Audi, 517–518. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Sagan, Carl. 2002. Cosmos. Novi Eboraci: Random House. ISBN 9780375508325.
  • Schafersman, Steven D. 1996. Naturalism Is Today an Essential Part of Science. Lectio in acroasi "Conference on Naturalism, Theism and the Scientific Enterprise" habita.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Pro[recensere | fontem recensere]

Neutrius partis[recensere | fontem recensere]

  • The Craig-Taylor Debate: Is The Basis Of Morality Natural Or Supernatural? William Lane Craig et Richard Taylor, October 1993, Union College (Schenectady Novi Eboraci)

Contra[recensere | fontem recensere]