Latinitas inspicienda

Stendalia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Stendalia
Res apud Vicidata repertae:
Stendalia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°36′0″N 11°51′0″E
Numerus incolarum: 39 439
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Stendal District

Geographia

Superficies: 268.02 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Puławy, Lemgovia, Svitavy, Gratianopolis

Tabula aut despectus

Stendalia: situs
Prospectus Stendaliae anno 1640

Stendalia[1] (Theodisce Stendal) est oppidum in Antiqua marchia situm, 120 chiliometrorum a Berolino ad occasum, in Saxonia-Anhaltino provincia.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Anno 1022 mentio vici cuiusdam nomine Steinedal (Theodisce: vallis lapidum) facta est. Fratres minores monasterium aedificare incipiebant anno 1230. Moenia fere anno 1300 constituebantur. Anno 1338 schola ('Lateinschule', officina latinitatis[2]) instituta est, quae postea lyceum fiebat.

Oppidum Hansae erat pars ex anno 1359 usque ad 1518. [3]

Statuam Rolandi accepit anno 1525. Saeculo 18o 19oque aliquot partes moenium destruebantur.

Ferrivia inter Magdeburgo et Wittenbergam anno 1849 confecta Stendaliam transit. Statio ferriviaria viginti annis post aedificata est.

Cultus[recensere | fontem recensere]

  • Theatrum, quod 1946 conditum est, praecipue liberis iuvenibusque providet. Nec non et ars musica atque saltatio coluntur.
  • Collegium memoriae Ioannes Ioachim Winckelmann colendae museum instituit in domo natali eius, qua non solum res ad archaeologiam vel archaeologum illum ipsum pertinentes exhibentur, sed etiam domus quaedam Pompeiana ita simulata est, ut liberi eam cum intrare tum etiam tangere possint. Hortum musei occupat exemplar equi Troiani, quod hospitibus ascendi potest.
  • Statua Rolandi ante curiam posita visu digna habetur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Polte, Klaus: Geschichte des Winckelmann-Gymnasiums, http://www.winckelmann-gymnasium.de/docs/geschichtegym.html (visum mense Iunio 2008)
  3. http://www.hanse.org/de/die_hanse/hansestaedte/stendal
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!