Quantum redactiones paginae "Gaius Valerius Catullus" differant

Jump to navigation Jump to search
m
 
A Callimacho profectus carmina conscripsit, quas ipse nugas esse dixit. In voluminis autem forma describenda explicasse etiam videtur, quas artis poeticae leges observandas esse censeret. ''Lepidum'' enim ''novum''que esse libellum affirmavit (c.1), quorum verborum illud ad eam spectat, qua virtute [[Callimachus]] bona carmina excellere voluerat, hoc autem aequales Catullum eiusque sodales significare solebant, quippe quos ''poetas novos'' appellarent. Hos omnes carmina facere voluisse apparet, quorum similia numquam fuerant. At Catullus in [[Cornelius Nepos|Cornelio Nepote]] cive suo doctrinam industriamque admiratus, cum his bonis artibus ipse numquam gloriaretur, tamen et poetam doctum ubique se praebuit et ne dubitari quidem potest, quin carminibus suis perficiendis operam dederit maximam.
 
[[File:Catullus 31 Latine.webm|thumb|left|Catullus 31 Latine]] Ars poetarum [[Graecus|Graecorum]], quibus nomen ''[[neoteroi]]'' inditum est (quorum in primis [[Callimachus]] enumerandus est) quique novum modum [[Homerus|Homero]] et [[epici]]s dissimilem propagaverunt, plurimum in arte Catulli poetica valuit. Carmina eius non diutius gesta heroum antiquorum et deorum, sed res privatas describunt. Quamvis haec carmina leviora videantur eorumque argumenta vulgaria sint, tamen opera eius haud sine eruditione composita sunt, immo ''poetae docti'' exemplum praebent.
 
[[Anthologia|Anthologica]] centum sedecim [[carmen|carminum]] nobis tradita sunt, quae in tres partes dividi possunt, quarum prima sexaginta carmina brevia polymetra dicuntur (velut metro [[metrum hendecasyllabicum|hendecasyllabico]], [[Priapeus|priapeo]], [[Choliambus|choliambico]] aliisque utuntur), secunda octo carmina longiora ([[galliambus|galliambica]], [[hexameter|hexametrica]], [[distichon|elegiaca]]), tertia quadraginta epigrammata continet.
510

recensiones

Tabula navigationis