Choliambus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Forma choliambi

Choliambus (Graece: χωλίαμβος 'iambus claudus') seu scazon (-ontis; acc. casus: -onta, m.; Graece: σκάζων 'claudicans') est versus trimeter iambicus, cui est spondeus vel trochaeus in pede sexto. Successio duarum longarum acutarumque syllabarum in extremo versu rhythmum tamquam claudicantem facit, unde nomen.

Choliambus a poeta Graeco Hipponacte ad carmina derisioria pangenda inventus est. Idcirco choliambus Latine etiam versus Hipponacteus appellatur. Etiam Herodas, Catullus et Martialis poetae hoc versu usi sunt.

Exemplum choliambi:

Paen(e) ínsulárum || Sírmi(o) ínsulárúmque
océlle, quáscumqu(e) || ín liquéntibús stágnis
maríque vásto || fért utérque Néptúnus, [...]
(Catullus, Carmen 31)