Disputatio:Gaius Valerius Catullus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Abrogatio[fontem recensere]

Citationem ex oratione Ciceronis Pro Roscio Amerino 48.4-5, ab usore 87.10.67.110 adhibitam, abrogavi, quia minime ad propositum pertinere videtur. --Fabullus 12:22, 3 Maii 2007 (UTC)

Nemo nusquam

In imaginem Catulli quae dicitur[fontem recensere]

Haec, amici, imago mihi valde displicet. Unde sumpta sit, referre oportet, ut credi possit pictori cuidam post litteras renatas qui fuisse videtur talem Catulli formam ante oculos esse versatam. Equidem toto interrete pernavigato fontem imaginis non inveni.--Irenaeus 09:39, 5 Iulii 2007 (UTC)

Recte dicis. Haec eadem dici possunt de imagine Lucreti (vide notam meam in disputatione de Lucreti lemmate). Utraque imago mihi phantasia docta tantum videtur. Vale. --Fabullus 10:37, 5 Iulii 2007 (UTC)
Profecto recte Irenaeus annuente Fabullo negat hanc imaginem Catulli esse. Reapse neminem figurare videtur. Itaque triste est visu, quo siminino studio multarum (nec tamem omnium) linguarum paginae ad Catullum pertinentes hoc Nemine se sine iudicio ornaverint! Oportet nos aut sine imagine expediri aut alia imagine Catullum quodammodo indicanti uti. Idcirco primo consilio capto textum imaginis delevi hoc damnum (si vero damnum est) alia quadam imagine minus insolenti repensurus. --Neander 04:58, 23 Martii 2008 (UTC)
Si imago revera inutilis est, imaginem delere oportet! Id nunc facio. Andrew Dalby (disputatio) 10:18, 23 Martii 2008 (UTC)
Novam addidi imaginem ad Catullum velut per ambages indicantem. Constat enim "Villam Catulli" ab incolis Sirmionis usque nomine poetae appellari, etsi trecentos fere annos post Catullum aedificata esse videatur. Aequo autem iure constat Catullum cum familia villam quandam in Sirmione sitam habuisse. --Neander 04:49, 24 Martii 2008 (UTC)
In imagine non Valerius Catullus sed Lutatius Catulus.