Quantum redactiones paginae "Ioannes Georgius Gmelin" differant

Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
'''Ioannes Georgius Gmelin''' seu '''Gmelinus''' ([[Theodisce]] ''Johann Georg Gmelin'', [[10 Augusti]] [[1709]]–[[20 Maii]] [[1755]]) fuit rerum naturae investigator, [[explorator]], [[botanice|botanista]], [[ethnographia|ethnographus]] et [[geographia|geographus]] [[Germania|Germanicus]].
 
Gmelin, alumnus [[Universitas Tubingensis|Universitatis Tubingensis]], annis ab [[1727]] usque ad [[1747]] in [[Imperium Russicum|Imperio Russico]] favebat operi. [[Academia Scientiarum Petropolitana|Academiae Scientiarum Petropolitanae]] socius, initio (ab anno [[1727]]) adiunctus chemiae et historiae naturalis et dein (ab anno [[1731]] ad annum [[1748]]) professor Academiae illius fuit. Annis ab [[1733]] ad [[1743]] expeditionem in [[Siberia]]m perfecit (e [[Petropolis|Petropoli]] per [[Iaroslavia]]m, [[Casanum]], [[Tobolium]], arces Semipalatensem ("septem palatiorum") et Ustkamenogorensem, [[Tomium (urbs)|Tomium]], [[Ienisea (urbs)|Ieniseam]], et [[Ircutia]]m ad [[Iacutia (urbs)|Iacutiam]] urbem, unde per Ircutiam, Tomium, [[Catharinopolis|Catharinopolim]], officinas Tagilenses, [[Verchoturia]]m, [[Solicamium]], [[Ustiuga Magna|Ustiugam Magnam]], [[Vologda]]m, et [[Schlusselburgum]] Petropolim revenit). Secundum expeditionem illam opus scientificum scripsit, quattuor volumina includens, nomine ''Flora Sibirica sive Historia plantarum Sibiriae'', annis ab [[1747]] ad [[1769]] in lucem editum.
 
Postquam anno 1747 [[Tubinga]]m revenit, ad mortem suam professor chemiae historiae naturalis [[Universitas Eberhardina Carolina|universitatis]] urbis illius fuit.

Tabula navigationis