Quantum redactiones paginae "Allobroges" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q656308 sunt
Linea 16: Linea 16:


[[Categoria:Gentes Galliae antiquae]]
[[Categoria:Gentes Galliae antiquae]]

[[fr:Allobroges]]

Emendatio ex 20:12, 30 Ianuarii 2017

Allobroges erant gens Gallica antiqua, quorum fines inter Rhodanum et Isaram usque ad Lemanum lacum patebant. ubi postea Delphinatus et Sabaudia fuerunt. Illis caput Vienna erat, alia urbs aliquanti momenti Genava[1].

Historia

A Gnaeo Domitio Ahenobarbo[2] et Quinto Fabio Maximo ob id ipsum Allobrogico cognominato subacti, Allobroges circa 120 a.C.n. pars provinciae Romanae Galliae Transalpinae facti sunt. Non diuturne pacati sunt : nam Marcus Fonteius post praeturam (circa 75 a.C.n.) et Gaius Calpurnius Piso[3] post consulatum (66-65 a.C.n.) rursus cum eis bellum gesserunt. Quin etiam praetor Lentulus et alii coniurati eorum legatis qui pacis petendae causa Romam venerant persuadere voluerunt ut Catilinae coniurationi sese coniungerent (tum litterae deprehensae et Ciceroni consuli traditae rem manifestam fecerunt[4]). Postremo Gaius Pomptinus pro praetore Allobrogum ducem Catugnatum multis asperisque pugnis domuit (62-61 a.C.n.).

Contra bello Gallico ineunte Allobroges ab Helvetiis migrantibus vexati auxilium a Caesare petiverunt.

Notae

  1. BG I,6.
  2. Suet., Nero II.1.
  3. Cicero, Ad Att. I,13,2.
  4. Cicero de div. I,21. Cat. III.5-6 et 22 et IV.4-5 et 12.. Sallustius, Cat. 40-41 et 45.

Fontes

Si vis plura legere

  • I.-P. Jospin, Les Allobroges  : Gaulois et Romains du Rhône aux Alpes : de l'indépendance à la période romaine (4e siècle av. J.-C.-2e siècle apr. J.-C. ) Infolio 2002. ISBN 2-88474-102-X