Quintus Fabius Maximus Allobrogicus

E Vicipaedia

Quintus Fabius Maximus Allobrogicus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus ante annum 100 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Fabius Maximus Aemilianus fuit, consul anni 145 a.C.n.. Filium habuit eiusdem nominis. Et nepos Quintus Fabius Maximus anno 45 a.C.n. consul suffectus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 134 a.C.n. quaestor copias ad Publium Cornelium Scipionem Aemilianum Africanum avunculum in Hispaniam duxit[1]. Anno 129 a.C.n. elogium Scipionis a Gaio Laelio compositum recitavit[2]. Anno 124 praetor et deinde propraetor in Hispania fuit. Gaio Sempronio Graccho urgente senatus Fabium repetundarum vituperavit[3]. Anno 121 una cum Lucio Opimio consul electus in Galliam Narbonensem copias duxit et Allobroges prope Isarae et Rhodani confluentem devicit quamquam ducenta milia eorum fuisse dicebant. In ipso loco tropaeum erexit et duo templa Marti et Herculi dedicavit[4]. Anno 120 a.C.n. de eis Romae triumphavit atque Arcum Triumphalem (Fornicem Fabianum) accepit[5]. Cognomen non nisi mortuo tributum. Incertum utrum Allobrogicus an Quintus Fabius Maximus Eburnus (consul anni 116 a.C.n.) anno 113 a.C.n. legatus in Cretam missus atque 108 censor factus sit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus Alexandrinus, Iberica 84
  2. Marcus Tullius Cicero, de oratore II 341
  3. Plutarchus, Gaius Gracchus 6,1
  4. Strabo IV.1.11 et 2.3
  5. Marcus Tullius Cicero, pro Fonteio 36


Antecessores:
Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Fannius Strabo
Consul
121 a.C.n.
cum
Lucio Opimio
Successores:
Gaius Papirius Carbo et Publius Manilius