Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 14: Linea 14:
*42 a.C.n. Dum Marcus Antonius in [[Thracia]] bellum gerit, Fufius praesidio Italiae relictus est cum duabus [[legio|legionibus]].
*42 a.C.n. Dum Marcus Antonius in [[Thracia]] bellum gerit, Fufius praesidio Italiae relictus est cum duabus [[legio|legionibus]].
*41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus [[Gallia|Galliis]] Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; [[Octavianus Augustus|Octavianus]] autem, [[Perusinum bellum|Perusina obsidione]] confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,213-215. [[Dio Cassius]] XLVIII,20.3.</ref>
*41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus [[Gallia|Galliis]] Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; [[Octavianus Augustus|Octavianus]] autem, [[Perusinum bellum|Perusina obsidione]] confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,213-215. [[Dio Cassius]] XLVIII,20.3.</ref>
==De Fufio apud Dionem==
[[Philippicae (Cicero)|Philippicae]] Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, [[Dio Cassius|Dioni Cassio]], placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)<ref>XLVI.1-28.</ref> et fictam orationem, primis diebus anni [[43 a.C.n.]] habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, [[Arpinum|Arpinatem]] oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxioris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit.


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 15:29, 3 Ianuarii 2017

Denarius serratus KALENI inscriptus circa 70 a.C.n. percussus, in quo capita Honoris et Virtutis conspicua sunt.

Quintus Fufius Calenus (mortuus 40 a.C.n.) fuit senator Romanus qui bellis civilibus Gai Caesaris atque post eius necem Marci Antonii fautor erat. Ultima parte anni 47 a.C.n. cum Publio Vatinio consulatum gessit, ab ipso Gaio Caesare designatus. In summa semper optimatibus in republica adversabatur.

De gente

Ipsum cognomen Calenus indicare videtur hunc gentis Fufiae ramum e municipio Calibus oriundum esse.

Cursus honorum

De Fufio apud Dionem

Philippicae Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, Dioni Cassio, placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)[7] et fictam orationem, primis diebus anni 43 a.C.n. habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, Arpinatem oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxioris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit.

Notae

  1. Quae figurae ad concordiam post Sociorum Bellum renatam alludunt.
  2. Crawford 403/1. E. Babelon Fufia 1. Alterum nomen in hoc denario legitur CORDI, quod ad gentem Muciam pertinere videtur et Caleni collegam in triumviratu annuo designat.
  3. Cicero, Ad Att. I,14.
  4. Plutarchus, Brutus VIII(6). Caesar, Bell. civ. III.56.
  5. Appianus BC IV,202-203. Cf François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: Ecole française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 527 Hic legere potes
  6. Appianus BC V,213-215. Dio Cassius XLVIII,20.3.
  7. XLVI.1-28.

Fontes