Quantum redactiones paginae "Theoria copiarum" differant

Jump to navigation Jump to search
=== Electio ===
''Axioma electionis'' ab aliis non pendet: sunt [[exemplar (mathematica)|exemplara]] axiomatum ZF in quibus hoc axioma verum est, et exemplares in quibus falsum est, ut demonstravit [[Paulus Cohen]] anno [[1963]]. Secundum hoc axioma, si habemus familiam F copiarum, possumus elementum eligere ex omni copia familiae. Quamquam facile est dictu, hoc axioma non dicit quomodo talis functio faciatur, ut sint [[mathematicus|mathematici]] qui id vetare malunt. Conferre possumus axioma [[Euclides|Euclidis]] de lineis parallelis: hoc axioma quoque differt ab aliis, nec ab eis pendet. Sicut [[geometria]] [[saeculum 19|saeculo undevigesimo]], theoria copiarum [[saeculum 20|saeculo vigesimo]] debebat nova exemplara et novas theorias invenire.
 
Hoc axioma a Zermelo aeque ac [[lex boni ordinibus|legem boni ordinibus]] valere, a [[Max August Zorn]] ac [[Lemma Zorn|lemma suo nomine nominatum]] monstratum est. Consequitur autem ab eo [[Paradoxon Banach-Tarski]], theorema permirum quod nulla ratione in natura comprobatum videtur, sed nihilominus id axioma recipiunt mathematici hodierni, theoremata mirabilia quae ab eo consequuntur haud minus vera esse credentes.
 
== Theoremata et Problemata ==
449

recensiones

Tabula navigationis