Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bertrandus Russell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bertrandus Russell, anno millesimo nongentesimo septimo.
Wikidata-logo.svg Bertrandus Russell
Res apud Vicidata repertae:
Bertrandus Russell: imago
Bertrandus Russell: subscriptio
Nativitas: 18 Maii 1872; Trellech
Obitus: 2 Februarii 1970; Penrhyndeudraeth
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Bertrand Arthur William Russell

Officium

Munus: mathematicus, social critic, essayist, logician, epistemologist, philosopher of language, political activist, metaphysician, analytic philosopher, Autobiographus, Scriptor, philosophus, professor, science fiction writer, philosopher of science, Politicus
Patronus: Universitas Californiensis, Universitas Harvardiana, Universitas Chicaginiensis, London School of Economics

Consociatio

Religio: agnosticismus

Familia

Genitores: John Russell, Viscount Amberley; Katharine Russell, Viscountess Amberley
Coniunx: Alys Pearsall Smith, Dora Russell, Patricia Helen Spence, Edith Finch Russell, Patricia Russell, Countess Russell
Proles: Conrad Russell, 5th Earl Russell, John Russell, 4th Earl Russell, Lady Katharine Tait

Memoria

Laurae: Praemium litterarum Nobelianum, Fellow of the Royal Society, Medal Carl von Ossietzky, Kalinga Prize, De Morgan Medal, Sylvester Medal, Jerusalem Prize

Bertrandus Arthurus Gulielmus Russell, tertius comes Russell (natus in vico Trellech Monemutensis comitatus die 18 Maii 1872; mortuus in Penrhyndeudraeth Merionethensis die 2 Februarii 1970), alumnus Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses, fuit philosophus, mathematicus, historicus, logicus Britannicus.

Rebellationem Britannicorum saeculo vicesimo ineunte contra idealismum duxit. Unus ex conditoribus analyticae philosophiae habetur cum praedecessoribus Gottlob Frege et Ludovico Wittgenstein. Unus e maximis saeculi vicesimi logicis[1] putatur. Principia Mathematica scripsit, conatum mathematicum in dialectica fundatum.

Eius opusculum philosophicum "De Denotatione" formulam philosophicam[2] consideratur. Eius scripta magnam auctoritatem habent in dialectica, mathematica, theoria copiarum, linguistica, et philosophia, praesertim in philosophia linguae, epistemologia, et metaphysicis.

Russell strenue bella opposuit atque commercium illimitatum, imperialismum et idealismum[3] suasit. Russell ad carcerem missus est quod in Bello Mundiale Primo militare recusavit. Etiam contra Bellum Indosinense II et bombam atomicam opposuit. Cogitatio sua erat agnosticismi vel atheismi.

Russell sodales Regalis Societatis Londiniensis fuit; in eam anno millesimo nongentesimo octavo cooptatus est. Anno millesimo nongentesimo quinquagesimo, Russell Nobeliano Litterarum Praemio coronatus est, "propter varia significantiaque scripta eius, in quibus ideas humanitarias et libertatem sentiendi defendit".[4]

Familia[recensere | fontem recensere]

Primus minister Ioannes Russell fuit Bertrandi Russell avus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stanford Encyclopedia of Philosophy, "Bertrand Russell" May 2003.
  2. Ludlow 2008.
  3. Rempel 1979.
  4. The Nobel Foundation (1950), Bertrand Russell: The Nobel Prize in Literature 1950: ""in recognition of his varied and significant writings in which he champions humanitarian ideals and freedom of thought".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ludlow, Peter. 2008. Descriptions. The Stanford Encyclopedia of Philosophy, ed. Edward N. Zalta.
  • Monk, Ray. 1996. Bertrand Russell: the spirit of solitude. Londinii: Cape. ISBN 0-224-03026-4
  • Rempel, Richard. 1979. From Imperialism to Free Trade: Conturat, Halevy and Russell's First Crusade. Journal of the History of Ideas 40(3): 423-443. University of Pennsylvania Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]