Disputatio Usoris:MCaecilius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Salve, MCaecili!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

Mattie (disputatio) 01:53, 28 Martii 2014 (UTC)

Maximas tibi gratias ago! inquit M. Caecilius, ecce autem disputatio 01:56, 28 Martii 2014 (UTC)

De pagina Iaponia renovata[fontem recensere]

Multas res bonas fecisti, multa inutilia removisti. Observo te in bibliographia verba University ad Vniversity saepe mutavisse, in capsa informationis UTP semel ad VTP. Fortasse per errorem? Nuper correxi ego.

Periculosum autem est paginam iam exstantem in spatium personalem removere, ibi omnino retractare, rursusque in spatium publicum inserere, quia, si alii interdum paginam publicam mendent, mutationes eorum delebis. Ergo te suadeo, si alias paginas simili modo rescribere vis (spero te id facturum!) melius erit paginam in spatio publico iacentem, tibi aliisque visibilem, sine metu recensere! Gratias tibi ago -- Andrew Dalby (disputatio) 14:11, 7 Novembris 2015 (UTC)

Recte dicis, quippe cum paulo ante JS scripsi, quod omnes "U" in "V" verteret, sed male munere suo, quia paginas non ipsas mutari oportebat, functum esse videns iam delevi. Tibi igitur, qui menda a JS meo facta conrexeris, gratiam debeo.
Porro autem eius me paenitet, quod periculis, quoniam longe a Vicipaedia afui, ignotis rem scribebam. Spero tantum ut quod scribo satis fuerit suave atque iucundum! inquit M. Caecilius (ecce disputatio) 23:19, 7 Novembris 2015 (UTC)
Ita, iucundissime fecisti! Salve optime Andrew Dalby (disputatio) 10:15, 8 Novembris 2015 (UTC)

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:52, 1 Ianuarii 2016 (UTC)