Quantum redactiones paginae "Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1219173 sunt
 
Linea 23: Linea 23:
[[Categoria:Gens Quinctia|Capitolinus Barbatus, Gnaeus]]
[[Categoria:Gens Quinctia|Capitolinus Barbatus, Gnaeus]]
[[Categoria:Mortui saeculo 5 aut 4 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui saeculo 5 aut 4 a.C.n.]]

[[bg:Тит Квинкций Капитолин Барбат (консул 421 пр.н.е.)]]
[[es:Tito Quincio Capitolino (cónsul 421 a. C.)]]
[[uk:Тіт Квінкцій Капітолін Барбат (консул 421 року до н. е.)]]

Redactio novissime (die 10 Martii 2013, hora 15:01) facta

Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater Titi Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus erat, qui consul VI fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quinctius anno 421 a.C.n. cum Gnaeo Fabio Vibulano consul Romanus electus est. Eo anno collega "haud magno decore" Aequos, qui "turpiter" fugebant, vicit et ovans tantum urbem intravit. Domi iterum a patriciis et plebi de principatu certatum est, cum plebeii postularent, ut quattuor quaestores eligerentur[1]. Constitutum est, ne numerus quaestorum augeretur, sed suffragium et plebeiorum esset liberum. Propter controversias electio consulum dilata et Lucius Papirius L.f. Mugillanus interrex electus est.

Anno 405 Quinctius tribunus militum consulari potestate erat. A tribunis tum primo Veii circumsessi sunt[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 43
  2. op cit., IV 61,2


Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Papirius L.f. Mugillanus, Quintus Antonius T.f. Merenda, Lucius Manlius Capitolinus
Consul
421 a.C.n.
cum
Gnaeo Fabio Vibulano
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus III (vel Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus III, Lucius Furius Medullinus III, Marcus Manlius Vulso, Aulus Sempronius Atratinus II