Lucius Furius Medullinus (tribunus militum 432 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Furius Medullinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius eius Lucius Furius L.f. Medullinus annis 415 a.C.n. ad usque 391 a.C.n. bis consul et septies tribunus militum consulari potestate fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Furius ter tribunus militum consulari potestate electus est:

Primo anno 432 a.C.n. hunc magistratum una cum Lucio Pinario Mamercino et Spurio Postumio Albo Regillensi administravit. Eo anno vis morbi, qui antea urbem vexaverat, diminuta est et Aequi et Volsci bellum paraverunt, non iam gesserunt[1].

Deinde anno 425 tribunus erat, cum eo Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus, Aulus Sempronius Atratinus et Lucius Horatius Barbatus. Tum "Veientibus annorum viginti indutiae datae et Aequis triennii, cum plurium annorum petissent; et a seditionibus urbanis otium fuit. Annum insequentem neque bello foris neque domi seditione insignem ludi bello uoti celebrem et tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu fecere"[2].

Tum denique anno 420 iterum cum Cincinnato et Sempronio et cum Marco Manlio Vulsone tribunus militum erat. Eo anno tribuni cum tribunis plebis controversiam de agris dividendis habuerunt[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita IV 25
  2. op. cit. IV 35,2
  3. op. cit. IV 44,1-12