Aulus Sempronius Atratinus (tribunus 425 a.C.n.)
Appearance
Aulus Sempronius Atratinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Aulus Sempronius A.f. Atratinus anno 444 a.C.n. tribunus militum consulari potestate, frater Gaius Sempronius Atratinus anno 423 consul erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ipse Aulus anno 425 a.C.n. primo tribunus militum consulari potestate erat (hoc anno Veientibus indutiae viginti annorum et Aequis trium annorum datae sunt[1]) et eo magistratu et annis 420 (tum cum tribunis plebis de agris distribuendis certatum est[2]) et 416 (et hoc anno de lege agraria discordia fuit[3]) fungebatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita IV 35,1-2
- ↑ op. cit., IV 44
- ↑ op. cit., IV 47,8-48