Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Quinctius Cincinnatus bis dictator ac consul suffectus anni 460 a.C.n. erat. Filius eius Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus inter alia consulatum anni 431 a.C.n. administravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse Lucius anno 438 a.C.n. primo Tribunus militum consulari potestate fuit, una cum Mamerco Aemilio Mamercino et Lucio Iulio Iullo erat. In horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium ac Veientes defecerunt, ut Titus Livius rettulit[1]. Anno 425 a.C.n. iterum tribunus militum consulari potestate creatus cum Lucio Furio Medullino, Aulo Sempronio Atratino et Lucio Horatio Barbato. Eo anno indutiae cum Veientibus et Aequis constituta sunt[2]. Anno 420 a.C.n. ter tribunus cum Lucio Furio Medullino, Aulo Sempronio Atratino et Marco Manlio Vulsone electus est[3]. Neque absurdum videtur, ut frater eius Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus annis 425 et 420 tribunatum administravit[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ab urbe condita IV 17,1
  2. op. cit. IV 35
  3. op. cit IV 44
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 707