Lucius Papirius L.f. Mugillanus

E Vicipaedia

Lucius Papirius L.f. Mugillanus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Lucius Papirius Mugillanus, consul suffectus anni 444 a.C.n. eius pater erat. Filii eius Marcus Papirius Mugillanus tribunus militum consulari potestate annis 418 a.C.n. et 416 a.C.n. atque consul anni 411 electus est et Lucius Papirius Mugillanus annis 382 a.C.n., 380 atque 376 tribunus militum consulari potestate erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lucius Papirius anno 427 a.C.n. ipse una cum Gaio Servilio Structo Ahala consul Romanus creatus est. De hoc anno Titus Livius[1] nobis rettulit: "quoque ne confestim bellum indiceretur neue exercitus mitterentur religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere. Cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellauerant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita. Controversia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. Peruicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. Omnes centuriae iussere. In eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum annum crearentur." Anno 422 Papirius tribunus militum consulari potestate fuit. Hoc anno consul anni superioris Gaius Sempronius Atratinus a tribuno plebis Lucio Hortensio propter cladem acceptam accusavit[2]. Anno 420 a.C.n. interrex electus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ab urbe condita, IV 30, 12-16
  2. op.cit. IV 42,2-9
  3. op.cit. IV 43,9


Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus II et Aulus Cornelius M.f. Cossus
Consul
427 a.C.n.
cum
Gaio Servilio Structo Ahala
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.