Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater Titi Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus erat, qui consul VI fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quinctius anno 421 a.C.n. cum Gnaeo Fabio Vibulano consul Romanus electus est. Eo anno collega "haud magno decore" Aequos, qui "turpiter" fugebant, vicit et ovans tantum urbem intravit. Domi iterum a patriciis et plebi de principatu certatum est, cum plebeii postularent, ut quattuor quaestores eligerentur[1]. Constitutum est, ne numerus quaestorum augeretur, sed suffragium et plebeiorum esset liberum. Propter controversias electio consulum dilata et Lucius Papirius L.f. Mugillanus interrex electus est.

Anno 405 Quinctius tribunus militum consulari potestate erat. A tribunis tum primo Veii circumsessi sunt[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 43
  2. op cit., IV 61,2


Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Papirius L.f. Mugillanus, Quintus Antonius T.f. Merenda, Lucius Manlius Capitolinus
Consul
421 a.C.n.
cum
Gnaeo Fabio Vibulano
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus III (vel Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus III, Lucius Furius Medullinus III, Marcus Manlius Vulso, Aulus Sempronius Atratinus II