Quantum redactiones paginae "Idus" differant
No edit summary |
|||
Linea 1: | Linea 1: | ||
[[Fasciculus:Roman-calendar.png|thumb|300px|[[Fasti]] [[Antium|Antiates]] Maiores : EIDVS omni mense notantur.]] |

||
'''Idus''' (iduum, plurale tantum, fem.)<ref>In antiquis [[fasti]]s scribuntur EIDUS vel EID.</ref> in [[fasti]]s [[Roma Antiqua|Romanis]] erant dies mensis<ref>Vocabulum "mensis" ipsum e radice ductum est quae lunam designabat. Confer anglice Moon et Month, theodisce Mond et Monat, graece Μήν et Μήνη.</ref> feriatus cum plenilunio antiquitus congruens, mox tamen, postquam annus ad cursum solis aptatus est, non iam cum plenilunio congruens sed medio mense celebratus, ita ut ceteris quidem mensibus tertius decimus, mensibus vero Martio, Maio, Iulio, Octobri quintus decimus dies in mense esset. |

In computatione Romana dies inter nonas et idus |
|||
Secundum auctores antiquos hoc vocabulum e lingua [[Etrusci|Etrusca]] sumptum est : [[Marcus Terentius Varro|Varro]] enim adfirmat hunc diem [[Etrusci|Etruscos]] "itus", [[Sabini|Sabinos]] idus vocasse. [[Macrobius]] etiam addidit "iduare" verbum apud Tuscos dividere significasse ac diem ita nominatum quod mensem divideret in duas partes. Quod hodie scilicet nec probari nec refelli potest. Nonnulli eruditi moderni [[etymologia]]m indo-europaeam quaesiverunt, non tamen ita ut consensum peritorum assequerentur. |

Emendatio ex 13:15, 2 Februarii 2010
Idus (iduum, plurale tantum, fem.)[1] in fastis Romanis erant dies mensis[2] feriatus cum plenilunio antiquitus congruens, mox tamen, postquam annus ad cursum solis aptatus est, non iam cum plenilunio congruens sed medio mense celebratus, ita ut ceteris quidem mensibus tertius decimus, mensibus vero Martio, Maio, Iulio, Octobri quintus decimus dies in mense esset.
In computatione Romana dies inter nonas et idus
Secundum auctores antiquos hoc vocabulum e lingua Etrusca sumptum est : Varro enim adfirmat hunc diem Etruscos "itus", Sabinos idus vocasse. Macrobius etiam addidit "iduare" verbum apud Tuscos dividere significasse ac diem ita nominatum quod mensem divideret in duas partes. Quod hodie scilicet nec probari nec refelli potest. Nonnulli eruditi moderni etymologiam indo-europaeam quaesiverunt, non tamen ita ut consensum peritorum assequerentur.
Omnes idus Iovi sacratae erant, cui ove (quae "ovis idulis" dicebatur) a flamine diali sacrificabatur : itaque idus dies nefasti[3] erant.
Idus Martiae celebres factae sunt, quod eo die anno 44 a.C.n. dictator Caesar a senatoribus coniuratis interfectus est.
Notae