Sorecina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sorecina
Soresina
Insigne Sorecinae
Imago Sorecinae

Imago Sorecinae

Nomina Latina alia: Sorexina, Surisina, Surixina, Surrecina, Surxina, Surrixina, Syricina
Dialectus sorecinesis: Suresìna
Langobardice: Suresina
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Langobardia
Provincia: Cremonensis
Indicia fundamentalia
Coordinata: ° ′ ″ Sept., ° ′ ″ Ort.
Incolae: 9 081 (2016)
Vici: Dossi Pisani, Moscona, Olzano
Municipia proxima: Annicco, Cappella Cantone, Casalmorano, Castelleone, Cumignano sul Naviglio, Genivolta, Trigolo
Res aliae
Zona temporalis: UTC+1
Nota autocineti: CR
Nomen incolarum: Sorecinenses
Charta

Communis provinciae locatio in Italia

Locatio Sorecinae in provincia Cremonensis

Pagina interretialis

Sorecina[1][2][3] (-ae, f.) seu Sorexina[4][5][2] (-ae, f.) (alia nomina: Surisina[1], Surixina[1][6], Surrecina[1], Surxina[1], Surrixina[7], Syricina[1]) (Italiane Soresina) est urbs et municipium Italicum, circiter 9080 incolarum, in Regione Langobardia et in Provincia Cremonensi situm. Urbani Sorecinenses appellantur.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Sententia[recensere | fontem recensere]

Sententia urbis est: Solis Reginae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sorecina aetate quae ante hominum memoria acta est orta est, super insulam Lacus Gerundii, ampliae paludis multis inundationibus natae. Imperium Romanum iussit novas vias atque terrae bonificas? fieri; vero hoc in tempus, non urbs, sed aliquae domus deditae colendis agris fuerunt. Cum Longobardi regionem invaderent, una urbs facta est, ut omnis terra limitrofum? administraretur ab eadem.

Nomen urbanum est mediaevale, sed nominis significatio clara non omnino est: sunt multa testimonia alia historica alia fabulosa: urbem conditam a Sancto Siro episcopo, vel ortam apud viam silice stratam inter Cremam Cremonamque (Silex,- icis > Silicina > Sorexina), vel etiam ob loci altitudinem. De Sorexinae origine fabulosa, dicitur aliqua femina, cum superfuisset epidemia, exclamavisse "Sola Regina." Haec sententia ac femina in urbis isigne sunt. Castrum quoque est in eodem insigne, sed numquam invenitur (fortasse index urbis est). Sorexina citatatur primum anno 1000, cum Usbertus, episcopus Cremonensis, aliquos fines Surecinenses emeret.

Inter 1133 et 1136, Lotarius II imperator, ut pacem ferret in Cremae Cremonaeque conflicto de Sorexina possessione, delevit plane urbem: anno 1217, urbs post refectione, rursus delenda est; deinde Buoso a Dovara Ponzino, contessa? a guelfis? atque ghibellinis,? Ponzone Cabrino Fondulo ducibus. Cabrinus dominus Cremae Cremonaeque anno 1403 creatus est. Deinde Mediolanum urbem rexit, Viscontis ante et Sforzis postea ducibus.

Saeculo sexto decimo, Sorexina facta est feudum familiis nobilibus, exempli gratia Stangis, Agostino Centurioni, Afaitatis et Barbò, qui domini Soresinae fuerunt usque ad 1714. Barbò marchionibus, Sorexina auxit agris colendis, arte et mercatura. Anno 1492, Ludovicus Maria Sforza concessit Lunae Diei mercatum quod hodie superest. Vera calamitas fuit dominatio Hispaniae usque ad 1659; deinde Francia dominavit, sed Austria ab 1707 ad 1769. Cum Napoleo Italiam invaderet, Soresinenses eum exceperunt liberatorem et Sorexina, Rei Publicae Cisalpinae ante, postea Regni Italiae, contulit strenue Risorgimento, bellis libertatis et expeditioni hominorum mille. Anno 1863, linea viae ferratae Trevilium-Cremona instituta est, propter auxilium Francisci Genalae.

In binis bellis mundi, Sorexina adfuit militibus Italianis, sed graviter turbata est a secundo bello. Anno 1962, urbe restituta, Rei Publicae Princeps Antonius Segni "ob gentium industriam, multorum filiorum virtutes, sollertiae fervorem civicae, beneficae atque oeconomicae" titulo urbis eam donavit.

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Dossi Pisani, Moscona, Olzano.

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Annicco, Cappella Cantone, Casalmorano, Castelleone, Cumignano sul Naviglio, Genivolta, Trigolo.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sorecinam spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]