Cyclops (Euripides)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Cyclops (discretiva)

Cyclops (Graece Κύκλωψ) est fabula satyrica quam Euripides circa annum 408 a.C.n. docuit.

Synopsis[recensere | fontem recensere]

In argumento fabulae texendo Euripides historiam Ulixi et Polyphemi in libro IX Odysseae enarratam secutus est. Prologum fabulae Silenus Satyrorum princeps agit, qui in sectando magistro Baccho usque ad Siciliam insulam pervectus nave quidem fracta in orem Cyclopum descenserat eisque subservus factus est. Quibusdam annis post Ulixes una cum commilitonibus eodem loco navem applicavit eque Sileno impetrat, ut sibi pro vino ex erroribus delato alimenta traderet. Ille cum vinum degustavisset maxime delectatus promittit se ex antro Cyclopi vitula caseumque relaturum. Furto feliciter exacto inrumpit Polyphemus cyclops, qui Ulixem magno mugito iumentorum abductorum arguit. In hoc crimine falso corrobando immo a duplice Sileno iuvatur. Deinde Ulixes, cum nequiquam oratoricam agonem cum fera atque imprudenti belua excitavisset, a Cyclope abductus ante os antri gemens de comitibus a monstro laceratis queritur. Hac caede commotus Cyclopem ulciscendum mero inebriare parat, ut caudice nixus atque iuvantibus enim Satyris oculo eum privaret. Satyri quidem cum primo impetu promptissime se Ulixi sponte subventuros pollicantur demum magno munere exterriti fidem promissam non praestant. Denique autem Ulixi effugienti auxilio succurunt, cum Cyclopem saevirentem decipere valent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]