Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Mare Karense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mare Karense

Mare Karense[1] seu Mare Caricum[2] (Russice Карское море, tr. Karskoe more) est mare Oceani Arctici (Glacialis Septentrionalis), ex Kara fluvio pelvis suae nominatum, inter litora paeninsularum Iamal et Taimyr atque insularum Novae Zemlae, Terrae Francisci Iosephi, Terraeque Borealis in Russia situm.

Area huius maris est 893 400 km², profunditas mediocris 50–100 m, maxima 620 m est. Flumina maxima in mare Karense influentes sunt Obius et Ienisea. Portus principalis ad ipsum maris litus est oppidulum nomine Dickson (in insula Dickson anno 1915 conditum).

Mare Karense, parte maxima anni glacie tectum, unum frigidissimorum marium Russiae est. Nebulae et procellae ibi frequentes sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Observationes in stratus superficiales aquarum Maris Barentsii et Maris Karensis, œstate, 1930" et "Res comparatae pro chartographia Maris Karensis" (in: Bibliographia Oceanographica, tom. VII., 1934)
  2. "Addimenta ad bryofloram Paeninsulae Jamal (Ins. Alba (Belyi), Mare Caricum" (in: Fragmenta floristica et geobotanica, vol. XLI., p. 843)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Karense spectant.