Shiro wot

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ars coquinaria Aethiopica: pater filiique e duobus injera Ziway in urbe epulum componunt. Prima acie shiro wot ("pulmentarium e cicera"), ad fundum tibs ("copadia vel haedina vel agnina") videtur

Shiro wot (litteris Aethiopicis ሽሮ ወጥ) est pulmentarium e cicere molito compositum, cui adduntur cepa, allium, condimenta varia. Shiro wot in panem injera apponi solet. Saepius sicut ferculum castimoniale tempore Quadragesimae et Ramadan comeditur, sed per omnem annum partem constituit mensae beyaynetu e variis cibis compositae.

Mensa castimoniale Aethiopicum: shiro wot (media mensa) cum panibus injera involutis holeribusque variis

Cepae contusae sine oleo praefriguntur. Eis adduntur oleum trituraque berbere, lycopersicum contusum, allium concisum. Quibus dum friguntur cicer contusum gradatim infunditur et commovetur, aqua eodem tempore instillata. Mixtura paene bullante butyrum conditum niter qibe, pulvis allii sive oleum ex allio, saccharum, sal immittuntur. Omne breve temporis spatium concoquitur. Cum panibus injera infertur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]