Injera

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ars pistoria Aethiopica: Paratio injera Debre Marqos in urbe. Massa liquida[en] rapide in giro funditur

Injera (litteris Aethiopicis እንጀራ; Somalice canjeero) seu taita est panis planus delicatissimus, modo lucunculorum factus, qui cuiuslibet Aethiopici aut Erythraei ferculi basim format. E massa liquida[en] fit farinae fermentatae tef quae rapide in fictili lamina rotunda, ardentibus lignis calefacta, coquitur.

Injera cum diversis minutalibus (wat) et pulmentariis comeditur, inter quae doro wat scilicet pullinum, siga wat scilicet bubulum, shiro scilicet pulmentarium e ciceris. Fercula mixta, cuius basim injera constituit, beyaynetu appellantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ars coquinaria Erythraea: beyaynetu b'siga ("ferculum mixtum de carne") super injera de variis minutalibus et pulmentariis componitur