Jump to content

Sextus Lucilius Bassus

E Vicipaedia
Iudaea antiqua primo saeculo

Sextus Lucilius Bassus (mortuus 72 aut 73 in Iudaea) fuit eques Romanus qui, quamquam a Vitellio praefectus classium Ravennatis et Misenensis factus, mox eum prodidit atque ad Vespasianum transiit. A quo in senatum adlectus est et in Iudaeam legatus pro praetore missus (71-72).

Cum Titus Hierosolymis captis iam Romam proficisceretur, Vespasianus eum legatum Iudaeae fecit, reliquias primi belli Iudaici ut profligaret. Auxiliis in provincia dispersis in unum coactis atque insuper decimam legionem Fretensem ducens Lucilius Bassus in castra ab Herode Magno optime munita iter fecit quae rebelles Romanis nondum tradiderant. Herodium et Machaeruntem in fidem recepit sed antequam Masadam capere posset morbo(?) in provincia obiit. Successit ei Flavius Silva[1]

  1. BI VII.252

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]