Machaerus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Situs Machaeruntis et lacus Asphaltites.
Iudaea antiqua primo saeculo

Machaerus (Graece Μαχαιροῦς, i.e. 'pugio') est castellum in orientali ripa lacus Asphatitis ab Iudaeorum rege Alexandro Iannaeo circa 90 a.C.n. thesaurorum regiorum custodiendorum causa aedificatum, in regione quae tum Peraea[1] dicebatur ac nunc pars Iordaniae est. Iam anno 57 a.C.n. a proconsule Romano Aulo Gabinio dirutum est postquam rex Aristobulus II huc cum militibus confugerat[2]. Cisterna 15,50m alta quae 110 000 litra aquae capere poterat ab archaeologis effossa ad illa Hasmonaea tempora referenda est[3].

At Herodes Magnus qui opportunitatem loci ad incursiones Nabataeorum cavendas perspexerat non tantum arcem validissimam sed etiam domum regiam in qua ipsum habitare liberet et parvam urbem turribus et moenibus bene munitam ibi exstruxit. Herode mortuo Machaerus cum reliqua Peraea filio eius tetrarchae Herodi Antipae hereditas obvenit, qui in hoc ipso loco Salomae saltantis pretium decollato Ioanne Baptista persolvisse dicitur[4]. Paulo post anno 36 rex Nabataeorum Aretas IV Machaeruntem arcem cepit et vastavit. Quae postea in regnum Herodis Agrippae I inclusa anno 44, cum rex obiit, in provinciam Romanam Iudaeae translata est.

Ineunte primo bello Iudaico, anno 66, praesidium Romanorum qui arcem occupabant recesserunt ne ab infestis incolis circumvenirentur[5] et zelotae illam arcem retinuerunt usque ad annum 72, cum legato Lucilio Basso eos obsidenti eam tradiderunt ne dux captivus supplicio crucis ante omnium oculos adficeretur. Tum Romani oppidum Herodianum solo adaequarunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flavius Iosephus BI III.46. Contra Plinius sed dubie quia de provincia Romana cogitare videtur.
  2. BI I.167-174
  3. Vörös (2016), Antike Welt p.82.
  4. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVIII.109-119. Evangelium Marci VI.14-29
  5. BI II.485

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • Györö Vörös, Machaerus I : history, archaeology and architecture of the fortified herodian royal palace and city overlooking the dead sea in Transjordan : final report of the excavations and surveys, 1807-2012, Milano, Terra Santa, 2013
    • Machaerus II : the Hungarian archaeological mission in the light of the American-Baptist and Italian-Franciscan excavations and surveys : final report 1968-2014, Milano, Edizioni Terra Santa, 2015
    • 'Machärus - Wo Salome tanzte und der Täufer starb', Antike Welt 2016/2 : 80-89 (universus fasciculus Herodes König von Iudäa inscriptus est).
  • Jean-Michel Roddaz et Jean-Claude Golvin, Hérode : le roi architecte, Arelate, Actes Sud, 2014