Servius Cornelius P.f. Maluginensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Servius Cornelius P.f. Maluginensis (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cornelius anno 386 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate erat, atque cum eo Marcus Furius Camillus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Horatius Pulvillus, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola. Furius tum cum Valerio collega in Satricum profectus est, ut Antiates et Hernicos vinceret[1].

Anno 384 tribunus militum II factus est. Collegae eo anno erant: Servius Sulpicius Rufus, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Gaius Papirius Crassus, Marcus Furius Camillus . Tum Marcus Manlius T.f. Capitolinus, qui Capitolium a Gallis servaverat, supplicio affectus est[2].

Anno 382 tertium tribuni militum honorem adeptus est. Ceteri tribuni Spurius Papirius Crassus,Lucius Papirius Mugillanus, Lucius Aemilius Mamercinus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Gaius Sulpicius Camerinus erant. Cum Lucius et Spurius Papirii contra Velitras milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent[3].

Anno 380 tribunus militum IV electus est et cum eo Lucius Valerius L.f. Poplicola, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Lucius Aemilius Mamercinus, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Gaius Sulpicius M.f. Peticus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Tiberius Papirius Crassus, Lucius Papirius Mugillanus tribuni militum fuerunt. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus dictator nominatus est[4].

Anno 376 quintum tribunus militum factus est. Lucius Papirius Mugillanus, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Servius Sulpicius Praetextatus cum Menenio magistratum gesserunt[5].

Anno 370 sextum tribunatum militum iniit. Collegae eo anno Lucius Furius Sp.f. Medullinus, Servius Sulpicius Praetextatus, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Gaius Valerius Potitus erant. Tum primum post quinquennium rerum novarum magistrati electi sunt. Tribuni bellum contra Velitras duxerunt[6].

Anno 368 denique Titus Quinctius Cincinnatus Capitolinus, Servius Sulpicius Praetextatus, Spurius Servilius C.f. Structus, Lucius Papirius Sp.f. Crassus, Lucius Veturius L.f. Crassus Cicurinus cum Sulpicio magistratum gesserunt[7].

Anno 361 denique Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus dictator eum magistrum equitum fecit. Eo anno Romani Gallos ab urbe arcere coacti sunt[8].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 7-10
  2. op.cit., VI 19-20
  3. op.cit., VI 22
  4. op.cit. VI 27-30
  5. Cassius Dio, frag. lib. VII 29,1
  6. Titus Livius, op.cit., VI 36
  7. Titus Livius, op.cit., VI 38 2
  8. op.cit., VII 9