Gaius Sulpicius M.f. Peticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Sulpicius M.f. Peticus (quando natus, quandove mortuus est, nescimus) vir publicus patricius Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Sulpicius anno 380 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius anni Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Tiberius Papirius Crassus atque Lucius Papirius Mugillanus erant. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, Titus Quinctius T.F. Cincinnatus Capitolinus dictator nominatus est[1].

Anno 366 censor electus est. Cum eo anno Roma peste afflicta et collega eius Postumius Regillensis Albinus mortuus esset, ipse a magistratu censoris se abdicavit, ne solus magistratus contra morem esset.

Anno 364 primum consul creatus est una cum Gaio Licinio Calvo. Eo anno iterum pestilentia urbem vexabat. Itaque primum ludi scaenici constituti sunt ad deos placandos[2].

Anno 361 consul II, et collega tum Gaius Licinius C.f. Stolo (Calvus) erat. Hoc anno Consules contra Hernicos bellum gesserunt et oppidum Ferentinum epugnaverunt. Redeuntibus Romanis Tibur portas non aperuit, itaque hoc oppido bellum indictum est et Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus dictator nominatus est, ut incursionem Gallorum arceret[3].

Anno 358 Sulpicius ipse dictator nominatus est, eius magister equitum Marcus Valerius L.f. Poplicola erat. Dictator contra Gallos missus est, qui ad oppidum Praenestem tum fuerunt. Postquam diu cunctatus est et milites acriter pugnam postulaverunt, tandem certatum est et hostes victi sunt. Senatus itaque Sulpicio triumphum decrevit[4].

Sulpicius anno 355 consul III creatus est. Collega eius Marcus Valerius L.f. Poplicola erat, qui tribus annis ante magister equitum fuerat. Sulpicius contra Tarquinios tum certavit. Quod Ambo consul tum patricius erat, plebs in annum proximum plebeium consulem postulavit, consules autem patricios successores habere voluerunt. Tamen iterum patricii electi sunt.

Anno 353 Sulpicius una cum Marco Valerio L.f. Poplicola II quartum consul creatus est. Sulpicius contra Tarquinios milites duxit, Valerius ob periculum magnum dictatorem nominavit[5].

Et 351 magistratu consulis functus est, collega tum Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus fuit. Viribus Romanorum et Tarquiniorum exhaustis indutiae tum XL annorum constitutum est. Et eo anno dictator nominatus est - Lucius Furius M.f. Camillus, qui non ad bellum gerendum, sed ad consulem plebeio ex ordine arcendum a patribus creatus est. Sed id non adeptus est[6].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Lucius Genucius M.f. Aventinensis et Quintus Servilius Q.f. Ahala
Consul
364 a.C.n.
cum
Gaio Licinio Calvo
Successores:
Lucius Aemilius L.f. Mamercinus et Gnaeus Genucius M.f. Aventinensis


Antecessores:
Lucius Genucius M.f. Aventinensis II et Quintus Servilius Q.f. Ahala II
Consul
361 a.C.n.
cum
Gaio Licinio C.f. Stolone (Calvo)
Successores:
Marcus Fabius N.f. Ambustus et Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus


Antecessores:
Marcus Fabius N.f. Ambustus II et Marcus Popillius Laenas II
Consul
355 a.C.n.
cum
Marco Valerio L.f. Poplicola
Successores:
Marcus Fabius N.f. Ambustus III et Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus


Antecessores:
Marcus Fabius N.f. Ambustus III et Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus
Consul
353 a.C.n.
cum
Marco Valerio L.f. Poplicola II
Successores:
Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Marcius L.f. Rutilus II


Antecessores:
Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Marcius L.f. Rutilus II
Consul
351 a.C.n.
cum
Tito Quinctio Poeno Capitolino Crispino II
Successores:
Marcus Popillius M.f. Laenas III et Lucius Cornelius P.f. Scipio

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 27-30
  2. op.cit., VII 2
  3. op.cit., VII 9
  4. op. cit., VII 12,9-15,8
  5. op. cit., VII 19,6-10
  6. op.cit., VII 22