Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus

E Vicipaedia

Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Quinctius anno 388 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est. Ceteri tribuni Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Lucius Iulius Iullus, Lucius Aquillius Corvus, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Servius Sulpicius Rufus electi sunt. Eo anno tribuni exercitum in Aequos duxerunt atque oppida Etruscorum Cortuosam et Contenebram vi ceperunt. Domi tribuni plebis leges agrarias postulaverunt[1].

Anno 385 iterum tribunus electus est atque cum eo Lucius Papirius Cursor, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Publius Cornelius, Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo. Eo anno bellum contra Volscos continuatum est, Latini et Hernici defecti sunt. Quinctius fuit magister equitum dictatoris Auli Cornelii Cossi Praeterea Marcus Manlius Capitolinus damnatus est, quod regnum Romae appettisset[2].

Anno 384 tribunus militum III factus est. Collegae eo anno erant: Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Sulpicius Rufus, Gaius Papirius Crassus, Marcus Furius Camillus . Tum Marcus Manlius T.f. Capitolinus, qui Capitolium a Gallis servaverat, supplicio affectus est[3].

Anno 380 denique dictator electus est. Bellum in Latinos et Hernicos continuatum est et Praeneste oppidum expugnatum est[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 4,7-5,6
  2. op.cit., VI XI
  3. op.cit., VI 19-20
  4. op.cit., VI 27-30