Quintus Servilius Q.f. Fidenas (tribunus militum 382 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Servilius Q.f. Fidenas (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Servilius anno 382 primo tribunus militum consulari potestate creatus est. Ceteri tribuni Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Papirius Mugillanus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Spurius Papirius Crassus, Gaius Sulpicius Camerinus erant. Cum Lucius et Spurius Papirii - fortasse fratres fuerunt - contra Velitras milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent[1].

Anno 378 a.C.n. tribunus II fuit atque una cum eo Spurius Furius, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Publius Cloelius Siculus, Marcus Horatius atque Lucius Geganius Macerinus. Qui bellum contra Antium et Volscos duxerunt[2].

Anno 369 tertium tribunus militum fuit. Eo anno collegae Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus, Aulus Cornelius Cossus, Marcus Cornelius P.f. Maluginensis, Quintus Quinctius Cincinnatus, Marcus Fabius K.f. Ambustus erant. Eo anno acriter domi de legibus Sextiis Liciniis certatum est, qua plebeii ad consulatum admitterentur[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 22
  2. op.cit., VI 32
  3. op.cit., VI 36-37