Aulus Manlius T.f. Capitolinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Manlius T.f. Capitolinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Frater eius Marcus Manlius T.f. Capitolinus erat, qui anno 392 a.C.n. consulatum administravit. Patris nomen Titus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Aulus ipse anno 389 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate erat. Collegae eius tum Lucius Valerius L.f. Poplicola, Publius Cornelius, Lucius Verginius Tricostus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Postumius Albinus Regillensis fuerunt. Eo anno tribuni militum infeliciter contra Gallos certaverunt. De pace cum duce Gallorum Brenno agere coacti sunt. Tum Brennus illam vocem famosam "Vae victis!" exclamavisse dicitur[1].

Anno 385 iterum tribunus electus est atque cum eo Lucius Papirius Cursor, Publius Cornelius, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Quinctius Cincinnatus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo. Eo anno bellum contra Volscos continuatum est, Latini et Hernici defecerunt. Praeterea Marcus Manlius T.f. Capitolinus damnatus est, quod regnum Romae appetisset[2].

Anno 383 tribunus militum III fuit et cum Manlio Lucius Valerius L.f. Poplicola, Servius Sulpicius Rufus III, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus. Tum coloniae Velitrae et Cerceii atque etiam Lanuvium defectionem fecerunt[3].

Anno 370 denique tribunus militum quartum electus est. Collegae eo anno Lucius Furius Sp.f. Medullinus, Servius Sulpicius Praetextatus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Gaius Valerius Potitus erant. Tum primum post quinquennium rerum novarum magistrati electi sunt. Tribuni bellum contra Velitras duxerunt[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V,48.
  2. op.cit., VI XI
  3. op.cit., VI 21
  4. op.cit., VI 36