Muri Serviani

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Reliquiae murorum Servianorum prope stationem ferriviariam Roma Termini.
Muri Serviani colore rubro, Muri Aureliani nigro

Muri Serviani[1] vel Murus Servii Tullii[2] est murus Romae antiquae, cuius multae reliquiae exstant. In litteris Romanis saepe simpliciter agger vocatur.[3] Romani murum Servio Tullio rege aedificatum esse voluerunt,[4] Tarquinio Superbo regnante iterum confirmatum et in regione Aggeris Tarquinii in altum factum.

Reliquiae adhuc visibiles autem a saeculo quarto a.C.n. repetunt. Titus Livius narrat Censores anno 378 a.C.n. iussisse, ut murus aedificaretur, postquam urbs paucis annis ante a Celtis expugnata erat. Qui murus pluribus locis vestigia muri antiquioris sequitur.[5]

Index portarum[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De urbis Romae topographia in: Novus thesaurus antiquitatum Romanarum tom. 1 (1716)
  2. A Topographical Dictionary of Ancient Rome (London 1929); Alia alibi nomina: Murus Servianus, Muri Servii Tullii, Moenia Serviana, Moenia Servii Tullii
  3. Vide Plinius NH 36,104; Horatius sat. 1,8,15 (licet … aggere in aprico spatiari); Iuvenalis 8,43 (ventoso … sub aggere)
  4. Liv 1,44,4: aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert. pomerium, verbi vim solam intuentes, postmoerium interpretantur esse; est autem magis circamoerium, locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli.
  5. Liv. 6,32,1: ut tributo novum fenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum (377 a.C.n.). - Vide etiam Liv. 7,20,9: Legionibus Romam reductis relicum anni muris turribusque reficiendis consumptum (353 a.C.n.).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Muros Servianos spectant.