Columbarium (sepultura)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Interior columbarii Quercupole in urbe Californiae: Capella Concentus (Chapel of the Chimes) a Iulia Morgan facta. Nonnullae urnae cinerariae libros accedunt.
Cuique aediculae est plaque? marmoreum in hoc columbario in Arlington National Cemetery? Virginiae
Pars columbarii in Père Lachaise Cemetery? Lutetiae.

Columbarium est locus ubi urnae cinerariae—vasa cui insunt cremata hominum mortuorum reliquia—verecunde et usitate in propatulo conservantur. Nomen, ex verbo columba deductum, domiculas columbarum palumbiumque primum significavit (vide columbarium).

Columbarium Pomponii Hyladis? est notissimum exemplum Romanum antiquum, cui sunt multa opera tectoria, ornamenta, et egregia opera tessellata. Columbaria Romana fuerunt subterranea.[1]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Columbarium spectant.
  1. Exstantia Romae antiquae columbaria subterranea sunt Columbarium Statilii, Columbarium Volusii, Columbarium Liviae, Columbarium Pomponii Hyladis,? Columbarium Lucii Arruntii, Columbarium Iunii Silani, Columbarium Neronis Claudii Drusi, Columbarium Marcellae, Columbarium Carvilii, Columbarium C. Annii Pollionis, Columbarium Caecilii, Columbarium Passienii, Columbarium Bruttii, Columbarium L. Caninii Galli, Columbarium L. Abucii, Columbarium Q. Sallustii. Vide Carlo Pavia, Guide to Underground Rome: From the Cloaca Maxima to the Domus Aurea: The Most Fascinating Underground Sites of the Capital, a Darragh Henegan Anglice conversus (Romae: Gangemi, 2000; ISBN 88-7448-994-3.)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!