Jump to content

Seditio Islamica

E Vicipaedia
Ruhullah Khumayni in Iraniam die 1 Februarii 1979 rediit.

Seditio Islamica (Persice انقلاب اسلامی enġelāb-e eslāmi) fuit rerum Iranicarum eversio, qua rerum novarum cupidi ab 7 Ianuarii 1978 ad 11 Februarii 1979 parit, qui die 16 Ianuarii anno 1979 Machometum Reza Pahlavi imperatorem Persicum sede moverunt regimenque Islamisticum erexerunt. Auctor seditionis fuit Ruhullah Khumayni, tunc ex exsilio Francico redux. Sunt qui dicant illam rerum conversionem tertiam fuisse e tribus magnis, scilicet cum Francici imperii fine anno 1789, Russicique anno 1917 impetrata.[1]

Sensu ampliore dicitur seditio Islamica omnis in rem publicam impetus, qui theocratiam Islamicam condere imperiumque divinitatis peritis mandare sibi proponit. Quin Irania illam seditionem et aliis in terris, sicut in Afgania, Libano, Iraquia, propagare studebat. Quae autem adhuc cognovimus regimina Islamistica, non seditione, sed bello (Algeria, Afgania, Somalia) vel commutatione pacifica (Arabia Saudiana, Cuvaitum) orta sunt.

  1. Marvin Zonis, laudatus a Wright, Sacred Rage 1996:61.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Arjomand, Said Amir. 1988. Turban for the Crown: The Islamic Revolution in Iran. Oconiae: Oxford University Press. ISBN 0195042573.
  • Harney, Desmond. 1998. The priest and the king: an eyewitness account of the Islamic revolution. I. B. Tauris.
  • Keddie, Nikki. 2003. Modern Iran: Roots and Results of Revolution. Yale University Press. ISBN 0300098561.
  • Kurzman, Charles. 2004. The Unthinkable Revolution in Iran. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 067401328X.
  • Mackey, Sandra. 1996. The Iranians: Persia, Islam and the Soul of a Nation. Dutton. ISBN 0452275636.