Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sagittarius serpentarius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sagittarius serpentarius Sekretär.JPG
Sagittarius serpentarius
In Serengeti National Park

Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Accipitriformes (vel Falconiformes
Familia : Sagittariidae 
Genus : Sagittarius 
Hermann, 1783
Species : Sagittarius serpentarius 
(J. F. Miller, 1779)
   
Conservationis status
Territorium
Secretarybird distribution map.svg
Distributio geographica (viridis)

Sagittarius serpentarius est species magnarum et plerumque terrestrium avium praedatoriarum ordinis Accipitriformium, quae in Africa endemica est, maximam partem in apertis terris gramineis savannisque regionis sub-Saharanae, invenitur. Species a Ioanne Friderico Miller anno 1779 primum descripta est. Quamquam inter accipitriformes digeritur, in grege cui sunt multae aliae aves praedatoriae diurnales, sicut Milvinae, Elaninae, Perninaeque familiae Accipitridarum, Accipitrinae, vultures (Aegypiinae, Cathartidae), et Circinae, in Sagittariidas, suam familiam propriam, digeritur.

a grey bird with open hooked beak and orange bare face
Sagittario serpentario sunt distinctae pinnae nigrae, quae ex regione post caput prominent.
Two Photograph of a soaring secretarybird, wings fully extended, views from back and underside
Volatus, cauda longa cruribusque facile visis: conspectus dorsalis (supra) et ventralis (infra).

Sagittarius serpentarius facillime agnoscitur quia corpus aquiliforme magnum est, cruribus gruiformibus, ut adultus usque ad 1.3 metra alta sit. Mas et femina similes videntur. Adultis est facies rubra et aurantia sine pinnis, plumis plerumque canis, crista obscura et complanata, nigrisque pinnis volatus et femoribus.

Fetura omnibus anni temporibus fit, plerumque tempore sicco maturo. Nidus in summa arbore spinosa construitur, et ova ab uno ad tria paruntur. Cum cibus abundet, omnes tres pulli supervivere possunt. Sagittarius serpentarius praeda super solo venatur, quam saepe cruribus interficit. Insectis parvisque vertebratis vescitur.

Sagittarius serpentarius latam distributionem geographicam habet, sed inspectiones certorum locorum monstrant omnem multitudinem propter detrimentum habitationis rapide minuere. Species ergo vulnerabilis abs consociatione internationali ad naturam conservandam describitur. Imago Sagittarii serpentarii arma heraldica Sudaniae et Africae Australis exornat.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Formula:Cladogram

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. IUCN (vide situs scientificos).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gill, Frank, et David Donsker, eds. 2019. "Hoatzin, New World vultures, Secretarybird, raptors." IOC World Bird List Version 9.2. International Ornithologists' Union.
  • Hackett, S. J., R. T. Kimball, S. Reddy, R. C. K. Bowie, Braun, E.L. Braun, M.J. Braun, J. L. Chojnowski, W. A. Cox, K.-L. Han, J. Harshman, C. J. Huddleston, B. D. Marks, K. J. Miglia, W. S. Moore, F. H. Sheldon, D. W. Steadman, C. C. Witt, et T Yuri. 2008. "A phylogenomic study of birds reveals their evolutionary history." Science 320 (5884): 1763–67. Bibcode:2008Sci...320.1763H. doi:10.1126/science.1157704. PMID 18583609.
  • Kemp, A. C. 1994. "Family Sagittariidae (Secretarybird)." In Handbook of the Birds of the World: Volume 2: New World Vultures to Guineafowl, ed. J. del Hoyo, A. Elliott, et J. Sargatal, 206–15. Barcinonae: Lynx Edicions. ISBN 978-84-87334-15-3.
  • Todd, William T. 1988. "Hand-rearing the secretary bird Sagitarius serpentarius at Oklahoma City Zoo." International Zoo Yearbook 27 (1): 258–63. doi:10.1111/j.1748-1090.1988.tb03220.x.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sagittarium serpentarium spectant (Sagittarius_serpentarius, Sagittarius serpentarius).
Wikispecies-logo.svg Vide "Sagittarium serpentarium" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List