Sabbatius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sabbatius
Res apud Vicidata repertae:
Sabbatius: imago
Nativitas: 2. millennium;
Obitus: 27 Septembris 1435; Belomorsk

Officium

Munus: Monachus

Consociatio

Religio: Orthodox Christianity

Memoria

Venerable (feriae die 27 Septembris)

Sanctus Sabbatius Solovecensis, die 27 Septembris (calendario Iuliano) anni 1435 mortuus, ab Ecclesia Orthodoxa Russica colitur. Monasterii Solovecensis conditor est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ubi natus esset sanctus Sabbatius, nescimus. Tempore Basilii Caeci floruit, cum Euthymius Barbatus[1] ecclesiam Novogardiensem administraret. Anno 1396 in coenobio Cyrilli Belozerici monasticam vestem induit. Cum vitam amaret solitariam, in monasterium Balaamicum[ru] secessit. Post aliquot annos unde ad mare Album clam abiit. Quo dum pergeret, eremitam quendam invenit Germanum nomine, in profundissima solitudine ad flumen Vyg (Выг) degentem. A Germano de Solovecensibus insulis, quae tunc temporis plane desertae essent, edoctus, eoque duce iter eas, utcumque difficile, feliciter perfecit. Anno 1429, in loco, quem sibi delegerant, crucem erexerunt ibique in solitudine habitabant. cellaque poBita, vitam severitate horridam intrepidus inivit. Piscatores quidam, in eodem loco sedem suam figere volentes, a duobus angelis pulsi fuisse dicuntur. Interea Germanus ad Onegam fluvium commeatus gratia transfretavit et Sabbatius omnino solus manens et mortem sibi adesse sentiens, ipse insulam reliquit et ad vicum quendam in aestuario Vyg fluvii situm pervenit. Ibi die 27 Septembris anno 1435 sacramentis refectus mortuus est. In album sanctorum a concilio Moscuensi anno 1547 relatus est. Simul cum Zosimo die 8 Augusti colitur, qua die reliquiae eius in monasterium Solovecense translatae sunt.

Troparium s. Sabbatio[2][recensere | fontem recensere]

Удалився мира и водворися в пустыни,  добрым подвигом подвизався, злостраданием, и вниманием, и молитвами.  Отнудуже и по смерти источаеши исцеления, Савватие отче наш,  моли Христа Бога спастися душам нашим. Declinans mundum et incolens eremum, bonum certamen certasti, incumbens duris laboribus, vigiliis et orationibus. Hinc post obitum fundis curationes, Sabbati Pater noster, ora Christum Deum, ut salvet animas nostras.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita sancti Sabbatii in: Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus … scripsit Ioannes Martinov Cazanensis SJ, Bruxellis 1863, p. 235.
  • Zosimus et Sabbatius Solovecenses in Encyclopaedia orthodoxa (Russice)