Zosimus Solovecensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Zosimus Solovecensis
Res apud Vicidata repertae:
Zosimus Solovecensis: imago
Nativitas: 15. century; Medvezhyegorsky District
Obitus: 17 Aprilis 1478;

Officium

Munus: Monachus

Consociatio

Religio: Orthodox Christianity

Memoria

Venerable (feriae die )

Sanctus Zosimus Solovecensis (Russice Зосима Соловецкий), die 17 Aprilis (calendario Iuliano) anni 1478 mortuus, ab Ecclesia Orthodoxa Russica colitur. Monasterii Solovecensis conditor est.

Vita[recensere | fontem recensere]

In vico Novogardiensi Tolvuja ad lacum Onegam in Carelia sito parentibus Gabriele et Barbara natus est. Adolescens a parentibus ad matrimonium sollicitatus domum eorum reliquerat et monasticam vitam aggressus est. Initio solus Novogardiae degit, dein in insulam Solovecensem perrexit, ubi monasterium celeberrimum instituit. Quo in proposito suasorem et socium habuit sanctum Germanum. A Germano adductus, in eodem loco ubi olim sanctus Sabbatius crucem plantaverat, ecclesiam titulo Transfigurationis eduxit callesque ligneas pro sociis undique convolantibus posuit. Misit ad Ioannem archiepiscopum Novogardiensem fratres, qui hegumenum coenobio novo impetrarent, et accepit Paulum hieromonachum. Sed cum nec Paulus nec successor eius Ionas monasterii labores situsque asperitatem diu ferre potuissent, communi consilio statutum fuit, ut e gremio suo hegumenum eligerent. Zosimus consensu unanimi electus fuit et archiepiscopo probandus propositus. Interea numerus fratrum crescebat, quare ampliorem ecclesiam Zosimus excitavit et sacras Sabbatii reliquias in eamdem intulit. A reipublicae Novogardiensis moderatoribus impetravit, ut totum archipelagum Solovecensem monasterio tribuerint. Marthae consularis[1], quae summa potestate in Novogardia potiebatur, initio sibi infestae favorem et gratiam promeruit. Proximam reipublicae Novogardiensis ruinam ei vaticinatus est. Miraculis, ut dicunt, et futura praedicendi dono conspicuus anno 1478 die 17 Aprilis mortuus est. Die 8 Augusti anno 1566 corpus Zosimi, in tumulo, quem effoderat ipse, conditum, in sacellum, Zosimi et Sabbatii nomini sacrum, translatum est; qua die (calendario Iuliano) secundo colitur. Sanctorum albo a concilio Mosquensi, quod Macarius metropolita anno 1547 celebravit, adscriptus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Posadnitsae, videas: S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. посадник. Hac voce olim designabatur vir vel uxor consularis urbium Novogardiae et Pleskoviae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita sancti Zosimi, in: Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus … scripsit Ioannes Martinov Cazanensis SJ, Bruxellis 1863, p. 110—111.
  • Zosimus et Sabbatius Solovecenses in Encyclopaedia orthodoxa (Russice)