Roman numeral 10000 CC DD.svg

Rhea (avis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Greater rhea pair arp.jpg

Subphylum : Vertebrata 
Classis : Aves 
Subclassis : Neornithes 
Infraclassis : Palaeognathae 
Ordo : Rheiformes 
Familia : Rheidae 
Genus : Rhea 
Brisson, 1760
   
Palaeontologia
Pleistocaeno-Holocaenum 0.126–0 m.a.
Subdivisiones: Species
Synonyma
* Rhea Moehring 1758 nomen dubium
  • Pterocnemia Gray 1870
  • Toujou Lacépède 1801
  • Tujus Rafinesque 1815

Rhea est genus magnarum avium sine volatu familiae Rheidarum ordinis Rheiformium. Carina in sterno caret. In America Australi invenitur, Struthionis cameli et Dromaii novaehollandiae remote cognata. Plurimi taxinomiae eruditi duas species exstantis agnoscunt, quae sunt Rhea americana et Rhea pennata. Index Ruber IUCN Rheam tarapacensem tertiam speciem agnoscit; qui index rheas americanam et tarapacensem paene periclitatas in earum patriis aestimat, cum rhea pennata iam vigeat. Praeterea, ferus rhearum americanarum grex in Germania crescere videtur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Caput Rheae americanae.
Rhea in Parque Luro Argentinae.
Sceletus rheae.
Grex ferus in Germania.

Nomen rhea, primum anno 1752 a Paulo Möhring propositum, ex Rhea, una ex Titanibus in mythologia Graeca, appellatur, cuius nomen, in lingua Graeca ῾Ρέα, ab ἔρα 'solo' deduci putatur, aptum quia haec avis volatu caret atque super solum habitat.

Taxinomia et systematica[recensere | fontem recensere]

Rheae americanae sese in pulvibus lavant. Duae animalia in parte laeva sunt leucistica.

Genus Rhea a Maturino Iacobo Brisson, zoologo Francico, anno 1760 introductum est, Rhea americana typo generis.[1][2]

Species exstantes[recensere | fontem recensere]

Generi sunt duae species exstantes et octo subspecies.[3]

Imago Binomen Subspecies Distributio geographica
Nandu Rhea americana Tierpark Hellabrunn-1.jpg Rhea americana (Linnaeus, 1758) Argentina, Bolivia, Brasilia, Paraquaria, Uraquaria
Rhea pennata pennata (6).JPG Rhea pennata d'Orbigny 1834
  • R. p. garleppi (Chubb 1913), terra graminea Puna / Garlepp's rhea Peruviae australis et orientalis, Boliviae australis et occidentalis, et Argentinae septentrionalis et occidentalis. In Rheam tarapacensem a The International Union for Conservation of Nature digeritur.
  • R. p. tarapacensis (Chubb 1913), Tarapacá Rhea Tsiliae septentrionalis ab Atacama ad Tarapacá. Separata species ab IUCN habetur.[4]
  • R. p. pennata d'Orbigny 1834, steppae Patagonianae in Argentina australi et Tsilia australi.
Altiplano et Patagonia in America Australi.

Fossilia[recensere | fontem recensere]

Rhea pennata non semper in genus Rheam digerebatur. Die 7 Augusti 2008, American Ornithologists' Union, ultimus adversarius, coniunctionem generum Rheae et Pterocnemiae sanxit, ut solum genus Rhea maneret.[5] Rhea nana, alia species tertia, a Ricardo Lydekker anno 1894 descripta est secundum unum ovum in Patagonia inventum,[6] sed eruditi hanc speciem nomen falsum hodie considerantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Brisson, Mathurin Jacques (1760) (French, Latin). Ornithologie, ou, Méthode Contenant la Division des Oiseaux en Ordres, Sections, Genres, Especes & leurs Variétés. Lutetiae: Jean-Baptiste Bauche. Vol. 1, p. 46, Vol. 5, p. 8 .
  2. Mayr, Ernst; Cottrell, G. William, eds. (1979). Check-list of Birds of the World. Volume 1 (2nd ed.). Cantabrigiae Massachusettae: Museum of Comparative Zoology. p. 5 .
  3. Gill, Frank; Donsker, David, eds. (2019). "Ratites: Ostriches to Tinamous". World Bird List Version 9.1. International Ornithologists' Union .
  4. IUCN (vide situs scientificos).
  5. Remsen Jr., J. V. (7 Augusti 2008). "Classification of birds of South America Part 01:". South American Classification Committee. American Ornithologists' Union. p. Proposal#348 .
  6. Knox, A.; Walters, M. (1994). Extinct and Endangered Birds in the Collections of the Natural History Museum. British Ornithologists' Club Occasional Publications. 1. British Ornithologists' Club .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rheam' spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks