Quintus Labienus Parthicus
In republica Romana Quintus Labienus Parthicus (mortuus 39 a.C.n.) fuit vir militaris, triumviris inimicus, fautor vero Cassii ac Bruti ; quibus mortuis societatem cum Parthis iniit, ita ut exercitu Parthico adiutus usque ad mortem contra Marcum Antonium bellum gesserit.
Quintus filius erat Titi Labieni, Caesaris praecipui legati in Gallia ac postea acerrimi hostis in bello civili. Mortuis patre atque Caesare a coniuratis Bruto et Cassio stetit ac bellum adversus triumviros in Oriente paravit. Ad Parthos anno 42 a.C.n. a Cassio missus est, ut regi eorum Orodi persuaderet ut bello civili Romano interesset. Cum ille varie tergiversaretur atque interea Cassius et Brutus apud Philippos victi ac necati essent, Labienus ne ab hostibus caperetur apud Parthos diutius moratus est. Marcus Antonius provincias orientales iam ordinaverat, cum Quintus Labienus tandem regi persuasit ut Romanos incautos (Marcus Antonius in Aegypto apud Cleopatram hiemabat) et discordiis civilibus exhaustos aggrediretur : hieme 41/40 a.C.n. Parthorum exercitum ducens una cum regis filio Pacoro, Syriam invasit. Mox victores fuerunt ac multi milites Romani, qui sub Bruto Cassioque meruerant atque in exercitum Marci Antonii post deditionem inclusi erant, ad eos transierunt. Urbes Antiochiam (caput provinciae) et Apameam cepit. Lucius vero Decidius Saxa, legatus Marci Antonii, qui eam provinciam regebat, sese occidere coactus est postquam in Ciliciam frustra confugerat. Dum Pacorus Syria reliqua et Palaestina potitur, excepto Tyrio quod obsidionem facile sustinuit, Q. Labienus Romanorum transfugarum exercitum ducens Cariam, Ciliciam ac magnam partem Asiae Minoris in fidem recipit. Tum denarium necnon aureum cudi fecit, caput suum una parte exhibens cum titulo : Q. LABIENUS PARTHICVS IMP(erator). Qui nummi hodie rarissimi sunt[1]. Lucius Munatius Plancus qui tunc a Marco Antonio Asiae praepositus erat sese ob timorem in insulas recepit (Labienus classem non habebat) ː quocirca civitates Graecae Labieno portas aperuerunt exceptis Laodice et Mylasis ; Mylasa tum vi capta et direpta sunt[2]. Iam tamen anno 39 a.C.n. Marci Antonii novus legatus, Publius Ventidius Bassus, in Cilicia eum vicit. Paulo post cum apud hospites fugiens lateret a Demetrio, Gai Caesaris liberto qui tum insulae Cypro praesidebat deprehensus et occisus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De nummis Quinti Labieni vide Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Atia 2-3.
- ↑ Strabo, Geographica XIV.2.24
Fontes.
[recensere | fontem recensere]- Appianus Alexandrinus, de Bellis civilibus.
- Cassius Dio, libro 48 Historiae Romanae, capitibus 24-26 et 39-41.
- Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum, capite 19.
- Frontinus, libro secundo Strategematon V,36.
- Plutarchus, Vita Marci Antonii (Vitae parallelae) 30 et 33.
- Titus Livius Periocha 127.
- Strabo, Geographica XII.8.9 et XIV.2.24
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capite 78.
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 481-482 Hic legere potes