Gaius Plinius Caecilius Secundus

Gaius Plinius Caecilius Secundus (natus Gaius Caecilius vel Gaius Caecilius Cilo Novi Comi anno 61 vel 62; mortuus veri similiter anno 113 vel 115), vulgo Plinius Minor appellatus, fuit iuris consultus et scriptor Latinus. Anno 82 tribunus militum in Syria meruit, deinde quaestor, tribunus plebis, praetor, annoque 100 consul suffectus, anno 111 denique legatus pro praetore provinciae Ponti et Bithyniae consulari potestate Bithyniae et Ponti provinciae, fuit nepos Plinii Maioris anno 79 in eruptione Vesuvii mortui. Dum adhuc puer est, pater Caecilius mortuus est, et avunculus Plinium adoptavit.

Plinius fuit Quintiliani, rhetoris et doctissimi viri, discipulus. Fuit etiam Taciti amicus, ad quem duas epistulas notas misit (Epistulae 6.16, 6.20) ut narraret quomodo avunculus mortuus esset et quae eodem die ipse fecisset.
Ter Plinius uxorem duxit sed nullos liberos genuit. Traianus autem imperator ei ius trium liberorum dedit.
Plinius suam pecuniam dedit magistro conducendo ut liberi Novi Comi discerent (Epistulae 4.13); dedit quoque balnea et bibliothecam (CIL V.5262 = ILS 2927).
Opera
[recensere | fontem recensere]- Panegyricus Traiani
- Epistularum libri decem (numero 369)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Veteriora
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 477-484
- Noviora
- Nicholas F. Jones, "Pliny the Younger's Vesuvius "Letters" (6.16 and 6.20)" in Classical World vol. 95 (2001) pp. 31-48 JSTOR
- Greg Woolf, "Pliny's Province" et Tønnes Bekker-Nielsen, "Local Politics in an Imperial Context" in Tønnes Bekker-Nielsen, ed., Rome and the Black Sea Region (Aarhus University Press, 2006. ISBN 87-7934-174-8) pp. 93-117.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Plinium Minorem spectant. |
| Vide Gaius Plinius Caecilius Secundus apud Vicifontem. |
| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |