Tessera

E Vicipaedia
Tessera lusoria Romana.
"Academia Platonica" : opus musaicum quod conficitur innumeris tesseris lapideis aut vitreis coloratis.

Tessera (a numero Graeco τέσσαρες 'quattuor' deductum)[1] est verbum latinum quod plures sensus habere potest.

  • Primo sensu, eadem res est quam alea, id est corpus lusorium ex sex lateribus aequali latitudine planitiarum perquadratum. Itaque tesseris propriis sex facies sunt plerumque ita ordinatae, ut ex singulis punctis oppositis septenarius conficiatur numerus, sicut hoc versu memoratur: ἕξ, ἕν, πέντε, δύο, τρία, τέσσαρα κῦβος ἐλαύνει 'unum (et) sex, quinque (et) duo, tria (et) quattuor tessera provehit',[2] verum tamen ne huic quidem legi exceptiones desunt.
Materia tesserarum iam antiquitus varia et diversa erat: ab archaeologis enim repertae sunt tesserae ex osse, ebore, aere, argilla, lapide, terra cocta, argilla Faventina, quarzo, plumbo, sucino, auro nec non crystallo factae.
In alea, lusum est talis et tesseris apud antiquos: aleatores his ludentes trinas iaciebant tesseras; iactus optimus erat senio,[3] pessimus autem canis.[4]
Etiam alea, quamquam plerumque ludendi modum periculosum significat, interdum ad tesseram refertur.[5] Caesar Rubiconem transiturus "iacta alea est" dixisse narratur a Suetonio,[6] qui quidem in verbo aleae eligendo forsitan suae potius aetatis Latinitatem redolere videtur.
  • Secundo sensu, in exercitibus tessera est tabella in qua mandata secreta imperatoris inscribuntur saepe cum scriptura cryptica.
  • Tertio sensu, tessera est signum sive ligno sive aere factum quod ut testimonium hospitalitatis cuidam datur[7].
  • Quarto sensu, tessera est nomisma plebeculae datum ad frumentum et cibos ex horreis publicis accipiendos.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dicit etiam Isidorus (Orig. 18.63): Tesserae vocatae quia quadrae sunt ex omnibus partibus. Vitruvio et Gellio testibus Graeci ipsi tesseram "κύβον" vocabant: κύβος enim est figura ex omni latere quadrata, "quales sunt" inquit M. Varro "tesserae, quibus in alticolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι" (Gell. 1.20.4); cybus autem est corpus ex lateribus aequali latitudine planitiarum perquadratus. Is cum est iactus, quam in partem incubuit, dum est intactus, inmotam habet stabilitatem, uti sunt etiam tesserae quas in alveo ludentes iaciunt (Vitr. 5 praef.4).
  2. Anthologia Palatina 14.8.
  3. Pers. 3.48; Mart. 13.1.6 et 14.17.1.
  4. Mart. 13.1.6. Persius (3.49) eodem sensu caniculam adfert.
  5. Sicut apud Ovidium (am. 1.452) et Plinium Maiorem (nat. 14.140).
  6. In Vita Divi Iuli 1.32.
  7. e. g. in CIL 6,1684 tesseram hospitalem cum eo fecerunt et Plautus Cistellaria apud nos confregisti tesseram