Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pumilio alba

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae
In imo in sinistra pumilio alba Sirius B, in medio Sirius A

Pumilio alba est genus veteris stellae.

Stellae in principio e nebula gasorum contracta fiunt quae in primis ex hydrogenio exstat. Hydrogenium satis arte contractum in helium mutatur, quo energia in forma radiorum editur. Hi radii contractionem stellae consistendam curant stellaque lucere incipit, quae nunc in serie principali diagrammatis Hertzsprung-Russell ideoque generis V est. Post autem quam maior pars hydrogenii consumpta est, contractio stellae pergit quoad helium in carbonium mutatur, cuius mutationis radii contractionem iterum interrumpunt. Nunc crescens stella gigas rubra fit, et in superiore dextraque parte diagrammatis Hertzsprung-Russell versatur (generis III aut IV). Helio consumpto, stella si satis magna est, carbonium mutare incipit. De stellis illis, vide paginas de stella neutronica deque gurgite atro. Sin autem stella non est sesquialtero maior quam Sol noster, nunc instabilis fit. Primum massae partem amittit, quae nebulam planetariam fingit, tum denique reliquiae stellae contrahuntur: sic fit stella artissime contracta quae pumilio alba vocatur, quae tum lentissime frigescit obscuratque.

Inde pumiliones albae diametrum circiter 1000–10 000 chiliometrum (km) habent, et maiore parte e metallis levioribus (in primis carbonium et oxygenium) exstant, et energiam paulatim deficientem praesertim e contractione trahunt. Illa postrema contractio lege Pauli impeditur qua lege maximum duo electrones idem statum energeticum tenere possunt.

Etiam Sol post forsan quinquaginta miliens centena milia (5 × 109) annorum pumilio alba fiet.

Proxima pumilio alba nota est stella Sirius B (8,6 sla (spatia lucis annuae) remota).

Origo et finis[recensere | fontem recensere]

Emblem-contradict.svg
Scientia huius commentarii est dubia, prava, parumve descripta.
Corrige et amplifica si potes.

Pumiliones albae e supernovae explosione perveniunt. Magnum sidus sicut gigas rubra in nucleo suo ferrum perfundit dum vita sua perit. Sed ferri formatio non vim emittit at immo insumit: qua re pressus gravitationis vincta pressu radiatione iam non est, et astrum in se subito contrahit. Nescimus quid nunc fit, sed subito magna explosio est appellata supernova, quae in spatium caeleste magna copia novarum elementarium rerum eicit, confaciens hoc modo nebulam. Manet vestigium mortui astri, et hoc est pumilio alba, quae per longum tempore se refrigerans pumilio nigra fit.

Nexus interni