Annus luce mensus

E Vicipaedia
(Redirectum de Spatium lucis annuae)
Alpha Centauri, quae stellarum trium est, circa 4.37 annos luce mensos a Tellure situm est.
Sol, stella Systematis Solaris; eius lux octo minutis iter ad Tellurem facit.

Annus luce mensus[1][2] (imminutio Anglica ly[3]) est spatium quod lux per unum annum in spatio vacuo diffundi potest. Unus annus luce mensus aequalis est fere 9 460 500 000 000 km[4]. Longitudo exacta de anni definitione pendet (scl. conventionaliter sumi potest sive annus tropicus, sive annus Iulianus, sive annus sideralis ad definiendam longitudinem per quam lux annua diffunditur). Unio Astronomica Internationalis annum Iulianum praefert. Itaque officialiter recognitur 1 ly aequalem esse 9 460 730 472 580 800 m.[5] Aliis verbis, unum spatium lucis annuae aequalis est 63 240 ua[6], vel 0.3066 pc.[7]

Exstant etiam haece unitates:

  • "hora luce mensa" ( = 1 079 252 848 800 m [8]),
  • "minutum luce mensum" ( = 17 987 547 480 m [9]),
  • "secundum luce mensum" ( = 299 792 458 m [10]).

Astronomi unitatibus spatii lucis ad distantias astronomicas metiendas utuntur. Terra exempli causa a Sole circiter octo spatia lucis minutalis abest. Proxima stella praeter Solem, id est Proxima Centauri, paulo plus quattuor annis luce mensis[11] a Tellure abest.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lydia Ariminensis. NOVA TELLUS NOSTRAE SIMILIS INVENTA EST, Ephemeris, 27 Iulii 2015, 12:24: "quod a nostra terra CXLV annos luce mensos absit."
  2. Lexicon Morgan; José Juan Del Col. Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín.; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Helsinki: SKS 2005, s.v. Valovuosi; Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  3. Ex Anglico light-year scl. annus lucis, vel potius annuslux, ut nomen compositum efferamus.
  4. Novem billionibus, quadringentis sexaginta milliardis, quingentis millionibus chiliometrorum. ☞ Notandum quod numeralia, declinabilia saltem, in casu dativo exprimuntur, quo adiectivum aequalis iungitur.
  5. Novem billiardis, quadringentis sexaginta billionibus, septingentis triginta milliardis, quadringentis septuaginta duobus millionibus, quingentis octoginta millibus, octingentis metris.
  6. Sexaginta tribus millibus, ducentis quadraginta unitatibus astronomicis.
  7. Tribus decimis, sexaginta sex decimis millesimis partibus unitatis parsec, vel tertiae parsec parti, et duabus tertiis centesimae partis, sive duabus trientibus eiusdem centesimae.
  8. Aequalis uni billioni, septuaginta novem milliardis, ducentis quinquaginta duobus millionibus, octingentis quadraginta octo millibus, octingentis metris.
  9. Aequale septendecim milliardis, nogentis octoginta septem millionibus, quingentis quadraginta septem millibus, quadringentis octoginta metris.
  10. Aequale ducentis nonaginta novem millionibus, septingentis nonaginta duobus millibus, quadringentis quinquaginta octo metris.
  11. Vel potius, circa 4.37 ly (quattuor annos luce mensos et triginta septem centesimas partes).