Publius Sempronius C.f. Tuditanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Sempronius C.f. Tuditanus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 200 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Sempronius particeps Secundi Belli Punici erat et tribunus militum anno 216 a.C.n. e clade apud Cannas acceptas se cum paucis Canusium servavit[1]. Anno 214 aedilis curulis fuit et secundum Livium[2] imperio prorogato apud Ariminum certavit. Anno 209 una cum Marco Cornelio M.f. Cethego censor creatus est et Quintum Fabium Maximum principem senatus nominavit. Anno 205 privatus cum imperio contra Philippum V regem Macedonum missus est neque autem eum vicit et cum Philippo rege pacem fecit. Anno 204 cum Cethego consul creatus est et re aeraria confecta et militibus conscriptis in Bruttium iit[3]. Pro victoria adepta deae Fortunae Primigeniae templum vovit, quod anno 194 dedicatum est[4]. Anno 203 imperio prorogato in Bruttio mansit[5]. Anno 200 legatus una cum Gaio Claudio Ti.f. Nerone et Marco Aemilio Lepido ad regem Ptolemaeum V Aegypti missus est, ut iurgia Aegypti cum Regno Seceucidarum placarent[6]. Post hanc expeditionem nullum nuntium de eo habemaus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXII 50, 4-12
  2. Titus Livius, op.cit., XXIV 47,4
  3. Titus Livius, op.cit., XXIX 15-16,3
  4. Titus Livius, op.cit., XXIX 36,8; XXXIV 53,5
  5. Titus Livius, op.cit., XXX 1,3; 27,7
  6. Titus Livius, op.cit., XXXI 2,3-4; Polybius XVI 25,2: 27

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Publius Cornelius P.f. Scipio Africanus Maior et Publius Licinius P.f. Crassus Dives
Consul
204 a.C.n.
cum
Marco Cornelio M.f. Cethego
Successores:
Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio et Gaius Servilius C.f. Geminus