Gaius Maenius P.f.

E Vicipaedia

Gaius Maenius P.f. (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus plebeius saeculi quarti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Maenius anno 338 a.C.n. primum consul creatus est, una cum Lucio Furio Sp.f. Camillo. Hoc anno bellum Latinorum continuatum est: Maenius eos ad flumen Asturam vicit, Furius apud Pedum. Bellum nunc feliciter finitum est et Latini, i.e. Aricia, Nomentum, Pedum, Lanuvium civitatem Romanam acceperunt. Furius ex Pedanis et Tiburtinis triumphavit, statua ei ex decreto senatus in foro erecta est; Maenius autem triumphum ex Antio, Lavinio et Velitris[1]. In Antio etiam rostra cepit, quae in foro fixa sunt ante rostra, e quibus orationes postea habitae sunt. Praeterea Columna Maenia et statua ei decretae sunt[2].

Anno 320, post cladem apud Furculas Caudinas acceptas dictator factus est, sed propter quaestionem acriorem in hac re se abdicavit. Anno 318 una cum Lucio Papirio L.f. Crasso censor electus est. Anno 314 iterum dictator nominatus est, de qua dictatura similis fabula narrata est quam de prima, nam iterum ante tempus se abdicavit, postquam quaestionem in Campaniam in urbem extendit[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 13-14
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 642
  3. Livius, op. cit., IX 26,5-22


Antecessores:
Tiberius Aemilius Mamercinus et Quintus Publilius Q.f. Philo
Consul
338 a.C.n.
cum
Lucio Furio Sp.f. Camillo
Successores:
Gaius Sulpicius Ser.f. Longus et Publius Aelius Paetus)