Lucius Furius Sp.f. Camillus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Furius Sp.f. Camillus vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Lucii avunculus Lucius Furius M.f. Camillus, consul anni 349 a.C.n., avus ille clarus Marcus Furius Camillus erat; patris nomen Spurius fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Furius anno 338 a.C.n. primum consul creatus est, una cum Gaio Maenio. Hoc anno bellum Latinorum continuatum est: Maenius eos ad flumen Asturam vicit, Furius apud Pedum. Bellum nunc feliciter finitum est et Latini, i.e. Aricia, Nomentum, Pedum, Lanuvium civitatem Romanam acceperunt. Furius ex Pedanis et Tiburtinis triumphavit, statua ei ex decreto senatus in foro erecta est[1].

Anno 325 consul II fuit, eius collega Decimo Iunio Bruto Scaeva. Furius contra Samnites milites duxit, Brutus autem bellum Vestinis intulit eorumque agros oppidaque populavit. Furius autem mox morbo affectus est. Itaque bello Samnitium dictatorem Lucium Papirium Cursorem nominavit[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 13-14
  2. op.cit., VIII 29 seq.


Antecessores:
Tiberius Aemilius Mamercinus et Quintus Publilius Q.f. Philo
Consul
338 a.C.n.
cum
Gaio Maenio
Successores:
Gaius Sulpicius Ser.f. Longus et Publius Aelius Paetus)


Antecessores:
Gaius Poetelius C.f. Q.n. Libo Visolus et Lucius Papirius Cursor
Consul
325 a.C.n.
cum
Decimo Iunio Bruto Scaeva
Successores:
dictator: Lucius Papirius Cursor (magister equitum: Quintus Fabius Maximus Rullianus)