Pro Caelio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lesbia, fortasse Clodia Metelli, ab Ioanne Reinhard Weguelin anno 1878 picta.

Pro Caelio est oratio a Cicerone anno 56 a.C.n. habita. M. Caelius Rufus, iam adulescens, fuit amicus et discipulus Ciceronis. L. Calpurnium Bestiam bis prosecutus est; L. Sempronius Atratinus, filius Bestiae, Caelium tunc prosecutus ut secunda causa non agatur. Plures accusationes erant: Caelius dicitur

  • seditionem Neapoli facere (23)
  • vim in Alexandrinos adficere (23)
  • bona Pallae violare (23)
  • aurum sumere ut servis Luccei daret qui Dionem necarent (51)
  • Dionem interficere (51)

Cicero loquitur de duobus criminis, "auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut dicitur. Omnia sunt alia non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis" (30). Oratio est lepida, salis plena, gracilis.

Scaena Causae[recensere | fontem recensere]

M. Caelius Rufus, cum iuvenis esset, discipulus Ciceronis erat. Catilinae autem coniurationem de anno 63 a.C.n. implicatus, de Cicerone vertit. Post coniurationem a Cicerone delebatur, Caelius iudicium fugit, vitamque publicam intravit. Antonius Hybrida de ambitu accusavit, ut subtraxerit suspicionem sua, et superavit Ciceronem in causa, Hybridam condemnatur. Anno 56 a.C.n., item bis L. Calpurniam Bestiam detulit, sed Atrantius, filius Bestiae, causam interrupens Caelium accusavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Austin, R. G. M. Tulli Ciceronis pro M. Caelio oratio. Oxonii: Oxford University Press, 1960.
  • Geffcken, Katherine A. Comedy in the Pro Caelio. With an appendix on the In Clodium et Curionem. Lugdoni Batavorum: Brill, 1973. ISBN 9004037829.
  • Von Albrecht, Michael. A History of Roman Literature From Livius Andronicus to Boethius, t. 1., versio anglica. Lugduni Batavorum: Brill, 1997. ISBN 90-04-10709-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Textus apud The Latin Library
Opera Ciceronis


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!